18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN IN DIVINIS ACTUS PERSONALIS SIT PRIOR RELATIVA PROPRIETATE 241

prietas semper consequatur subjectum, tamen

quum non sit de constituentibus

ipsum esse, est de genere accidentium. Un-

de sic ipsse. proprietates potius consequun-

tur hypostases conslitutas, quam constitu-

ant eas.Item,in quantum sunt proprietates

originis, sic per accidens consequuntur

actum originis, potiusque notificant sub-

stantialem distinctionem, quam ipsam cau-

sent. Sic namque per se homo generat

hominem, et per accidens pater generat

filium. Insuper, in quantum sunt proprie-

tates divinae, non constituunt hypostasim,

nec hypostasum distinctionem, quum in

una persona sint duse proprietates. Sed

in quantum sunt proprietates originis in

divinis, habentes rationem oppositorum

respectuum, constituunt et distinguunt

personas. Nam ratione oppositionis respe-

ctuum, important distinctionem realem si-

ne compositione et diversitate, sicut expo-

situm est. — Itaque actus originis praecedit

relationem in quantum relatio est, et est

causa seu ratio relationis : quia relatio

talis fundatur in operatione, ut dicitur |C prietas, sed natura divina ut est in Patre,

quinto Metaphysicae. Si vero sumatur re-

latio ut est in Deo, et ut constitutiva per-

sonse, ita secundum intellectum prsecedit

originis actum, quum actiones sint suppositorum.

Quod etiam verum est de communi

spiratione, quse est relatio. Potentia

namque spirandi, quse est essentia sum-

pta sub ratione hujus relationis in Patre

et Filio, est principium hujus actus qui

est spirare. Hsec Udalricus.

Concordat Thomas hic loquens : Secundum

illos qui dicunt quod relationes non

constituunt nec distinguunt personas, sed

tantum manifestant distinctas et constitu-

tas, relatio sequitur actionem personalem

absolute, secundum modum et ordinem

intelligendi. Sed quia non invenitur ali-

quid distinguens constituensque personas,

nisi relatio originis secundum rationem

suae oppositionis ; idcirco dicendum, quod

relatio hoc modo secundum intellectum

prsecedit actionem personalem. Itaque di-

co, quod relatio potest considerari tripli-

T. 20.

A citer. Primo, in quantum relatio absolute

et ex hoc non habet quod preecedat ope-

ralionem, sed potius quod sequatur eam,

ut patet in creaturis. Secundo, ut relatio

divina quae est personam constituens, imo

et ipsa persona subsistens : sicque

secun-

dum intellectum praecedit actionem per-

sonalem. Tertio, in quantum est ipsamet

operatio personalis : et sic sunt idem et

simul secundum intellectum ac rem. —

Ad auctoritatem igitur Augustini dicendum,

quod attendit ad relationem ut est

B relatio, et. non ut est relatio talis divina,

constitutiva personae. Melius quoque dici

potest, quod in hoc quod dicitur, Quia ge-

nuit, Pater est, non importatur aliquis or-

do causae, sed magis identitas relationis.

Unde et ipse Augustinus testatur, quod

ideo est Filius, quoniam genitus; et quia

Filius, ideo genitus. — Hsec Thomas in

Scripto. Qui etiam ad auctoritatem Anselmi

respondet sicut Albertus : Principium

(inquiens) generationis in divinis, non po-

test esse tantum natura, nec solum pro-

vel ipsa proprietas quae est paternitas.

Hinc Anselmus non expressit totum quod

ad principium generationis exigitur. Verum

ut totum complectamur, oportet dici

quod Pater generat non tantum quoniam

Deus est, nec solum quoniam Pater est,

sed quoniam Deus Pater.

His consonans Petrus : Omnis (inquit)

actio egreditur a supposito aliquo per formam

quse sit operationis principium, ex-

sistentem in ipso. In supposito autem Pa-

D tris quadruplex forma intelligitur : una

communis Patri ac Filio atque Spiritui

Sancto, utpote deitas; secunda communis

sibi ac Filio, scilicet communis spiratio

tertia sibi propria per comparationem ad

principium a quo, scilicet innascibilitas

quarta sibi propria per comparationem ad

id quod est a Patre, hoc est ad Filium,

puta paternitas. Actus igitur generandi a

Patre egreditur non per formam deitatis,

quoniam actus iste non est communis Tri-

nitati quemadmodum deitas ; nec per for-

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!