18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Verbo, c. 1.

pro eo quod intellectus concipit cogno- A

scendo.

Opusc. de Pra?terea verbum convenientiam habet

majorem cum re dicta quam cum dicen-

te, quamvis sit in dicente ut in subjecto.

Unumquodque enim ab illo naturam sor-

titur, a quo speciem accipit. Yerbum vero

accipit speciem a re dicta, non a dicente,

nisi forsan quando quis dicit se ipsum. Sic

quippe verbum lapidis differt specie a

AN VERBUM PROPRIE DICATUR IN DIVINIS 257

verbo leonis. Verbum etiam a diversis di- est in qua videtur color. Species vero est

clum de eadem re, idem est specie : quo- id quo perficitur ipsa cognitio, quemadniam

effectus quilibet magis convenit cum B modum species coloris in visu exteriori :

principio quo agens agit, quam cum agen-

te, cui solum assimilatur ratione ipsius

principii (hoc enim est quod communi-

catur effectui per actionem agentis); simi-

litudo autem rei dictse, est principium

quo verbum efficitur : quse etiam in verbo

reperitur a dicente sibi communicata.

Hinc ipsum verbum quandoque vocatur

rei similitudo, quandoque vero nominatur

verbum rei, ubicumque res illa aut simi-

litudo rei exprimitur : sive in parte ima-

ginativa, sicut phantasma Carthaginis est C

verbum Carthaginis, secundum Augustinum

; sive in intellectu, in quo ratio verbi

invenitur perfecte, quod ad imaginem per-

tinet Trinitatis.

Itaque verbum intellectus nascitur ex

notitia alicujus in memoria exsistentis.

Sicque primus processus in gignitione verbi,

est dum intellectus accipit a memoria

quod a memoria sibi offertur, non eam

spolians, sed similitudinem habiti in ea

sibi assumens ; et hoc est simile illi quod

in memoria habetur. Adhuc tamen non D

habet rationem verbi perfectam; sed lumen

intellectus agentis involvit speciem

quam a phantasmate abstrahit, et hoc lumen

accipit intellectus possibilis simul

cum specie illa, et hoc lumen diffunditur

quum objectum formatur, et manet cum

objecto formato : et ista similitudo verbum

vocatur, quum in ea quidditas rei

intelligitur. Quee similitudo in fine relin-

quitur perfecta et genita atque expressa

ab intellectu, quae est verbum expressum

T. 20.

et rei dictse expressivum : quia res non

intelligitur nisi in eo, quod est tanquam

speculum in quo res est ac relucet et cernitur.

Yerbum igitur cordis est ultimum

quod potest in se intellectus efficere, et

hoc est in quo quidditas rei recipitur. Imo

ipsum est quidditatis similitudo, ad quam

intelligere terminatur : sic etenim habet

rationem obiecti intellectus. Verbum ergo Opusc. de

est in quo intelligitur quidditas, sicut lux Verbo c - 2 -

et foret similius, si lux ex specie coloris

generaretur, sicut verbum ex specie. —

Hsec Thomas. Cujus verba aliqualiter dif-

ficilia et obscura videntur, et impugnan-

tur a Scoto et Durando ac aliis multis.

Petrus vero eis consentire videtur, dicendo

: Verbum proprie dicitur similitudo

genita in mente a specie rei in memoria

quiescente. Et ponitur hujus exemplum

de speculo colori opposito : in quo spe-

culo per lumen sensibile generatur coloris

similitudo ; et si illi speculo opponeretur

speculum aliud, fieret gelieratio similitu-

dinis coloris a speculo in speculum.

Denique ad intelligendum lucidius mentem

Thomse, confert quod scribit Richar-

dus supra distinctione vicesima secunda

in responsione qusestionis qua quserit,

utrum nomina per prius significent rem,

quam conceptum quem facit intellectus

de re. Ubi inter cetera ait : Sicut in di-

cendo rem sensibiliter possunt tria consi-

derari, videlicet, vocis formatio, et vox

ipsa formata, ac res quse per vocem signi-

ficatur; sic in intelligendo rei quidditatem

tria considerari possunt, quae sunt, forma-

tio ipsius conceptus, et ipse conceptus

formatus, ac quidditas rei distincte intel-

lecta. Quum enim intellectus possibilis

aliquo modo in actum reductus est, ita ut

rem primo indistincte et imperfecte co-

gnoscat, procedit principaliter tamen in

virtute intellectus agentis, dividendo, et

differentiam convenientem rei imperfecte

cognitee inquirendo ac componendo, dif-

17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!