18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXVIII 259

enim, ut prsedictum est, dicitur secundum proprietatem generationis, ingenitus

autem secundum proprietatem innascibilitatis. Differt ergo Pater a Filio auctoritate

generationis ; differt etiam proprietate innascibilitatis, id est, quia ingenitus. Unde

Augustinus, distinguens inter proprietatem qua Pater dicitur, et illam qua dicitur

ingenitus, in quinto libro de Trinitate sic ait : Non

est hoc dicere ingenitum, quod Aug.deTri-

nilate, lib.

est Patrem dicere : quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet dicere eum v , n. 7.

ingenitum. Et si gignat quisque filium, non ex eo ipse est ingenitus : quia geniti

homines gignunt alios. Non ergo ideo dicitur Pater, quia ingenitus. Ideoque quum

de Deo Patre utrumque dicatur, alia notio est qua intelligitur genitor, alia qua

ingenitus. Genitor enim dicitur ad genitum, id est tilium ; quum vero ingenitus

dicitur, non quid sit, sed quid non sit ostenditur. Hoc exemplis planum faciendum ibid. n. 8.

est. Quod dicitur ingenitus, hic ostenditur quod non sit filius. Sed genitus et

ingenitus commode dicuntur ; filius autem latine dicitur, sed ut dicatur infilius,

non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dicatur non

filius, quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo quod dicitur ingenitus,

nihil aliud dicitur. Ideo non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non

sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non

ergo jam tantum dicamus ingenitum, sed etiam non genitum : quod tantum valet.

Numquid ergo aliud dicimus quam non filium ? Negativa porro particula non id

efficit, ut quod sine illa relative dicitur, eadem prasposita substantialiter dicatur,

sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur : sicut in aliis prsedicamentis quum

dicimus, Homo est, substantiam designamus ; qui ergo dicit, Non homo est, non

aliud genus prsedicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum

substantiam aio, Homo est; sic secundum substantiam nego, quum dico, Non homo

est. At si tantum valet quod dicitur genitus, quantum valet quod dicitur filius;

tantumdem ergo valet quod dicitur non genitus, quantum valet quod dicitur non

filius. Relative autem negamus, dicendo, non genitus. Ingenitus porro quid est,

nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo prsedicamento, quum ingenitus

dicitur. Sicut enim genitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore sit ostenditur :

ita quum dicitur ingenitus, non ad se dicitur, sed quod ex genitore non sit osten-

ditur : utrumque

tamen relative dicitur. Quod autem relative pronuntiatur, non

indicat substantiam. Quamvis ergo diversum sit genitus et ingenitus, tamen non

indicat diversam substantiam : quia sicut filius ad patrem et non filius ad non

patrem refertur, ita genitus ad genitorem et non genitus ad non genitorem refe-

ratur necesse est.

Ecce evidenter ostendit, quod ingenitus relative dicitur, et de solo Patre acci-

pitur ; aliaque notio est qua dicitur ingenitus, alia qua Pater ; atque tantum valet

quum dicitur ingenitus, quantum non genitus, vel non filius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!