18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN DEUS POSSIT PR.ECIPERE EA QlLE SUNT CONTRA AUT PR.ETER VOI.UNTATEM SUAM G47

an possit contra ea praecipere. Nec potest

contra ea prsecipere, loquendo conjunctim,

ita ut contra ea praecipiat, et tainen ma-

lura sit agere contra ea, sicut jam dictum

est. — Haec tria videnda sunt. Primum

est, quid sit dispensalio. Secundum, quae

praecepta sint dispensabilia. Tertium, an

in prseceptis Decalogi cadat dispensatio.

— Quantum ad primum, sciendum quod

tria haec differunt, interpretatio preecepti,

dispensatio, et revocatio. Interpretari prae-

ceptum, est dare rationabilem intellectum

praecepti ac praecipientis, non tollendo

obligationem praecepti in aliquo : et talem

interpretationem potest quilibet dare in

valde manifestis ; in dubiis vero spectat

ad eum qui condidit legem, vel ad parem

aut superiorem. Dispensatio autem et re-

vocatio important amotionem obligationis

praecepti, sed differenter : quoniam dispensatio

importat hoc in casu, et quantum

ad aliqua; revocatio vero absolute impor-

tat obligationis amotionem. — Denique

praeceptorum negativorum quaedam sunt

de malis quae non essent mala nisi essent

prohibita : ut non comedere carnes feria

sexta. Alia sunt de malis secundum se, ut

adulterari. Omnia itaque prsecepta prohi-

bitiva eorum quse mala sunt quia prohi-

bita, sunt dispensabilia : quia ab eis tolli

potest conditio ponens rationem illiciti.

Unde si Papa revocaret quadragesimale

jejunium, nullus obligaretur ad illud. Ra-

tio quippe illiciti in talibus, est prohibitio

solum, quam potest amovere qui fecit

eam. Prsecepta vero prohibentia mala secundum

se, sunt dispensabilia, dummodo

ratio mali queat removeri ab eis ; non

alias, ut sunt communia juris naturalis

prsecepta, videlicet non esse male agendum,

nec debitum subtrahendum, quorum

opposita includunt malum culpae in pro-

pria ratione : ideo indispensabilia sunt

praecepta malorum talium prohibitiva. Si-

militer dicendum de affirmativis praece-

ptis. Nam quaedam praecipiunt bona fieri

quae necessaria non sunt ad salutem nisi

quia praecepta : et haec sunt dispensabilia;

A non autem illa quae jubent fieri bona secundum

se jusla et necessaria ad salutem,

nisi ab eis ratio boni valeat amovcri. —

Haec Durandus : qui quantum ad ter-

lium, sequilur responsionem praelaclam

Alexandri, Thomse ac Bonavenlurae, vide-

licet, qualiter praecepta Decalogi dispen-

sationem recipiant aut non.

Praeterea, ad quaestionem hanc, an Deus

polest praccipere quod non vuit, respondet

Durandus : Hic est duplex modus dicendi.

Primus est, quod Deus potest praecipere

B et quandoque prsecepit quod non vult, nec

voluntate antecedente nec consequente :

ut fuit de immolatione Isaac. Quod quum Gen.xxn,2.

non fuerit adimpletum, non fuit a Deo

volitum voluntate consequente, nec etiam

voluntate antecedente : quia voluntas an-

tecedens et consequens non sunt oppositae,

ut quod una velit, non velit alia. Nec

ideo fuit fictio in hujusmodi jussione, quia

per eam aliquid significabatur, ut in metaphoricis

parabolicisque sermonibus. —

Alia positio est omnino contraria, et dicit,

G quod Deus non possit praecipere aliquid

quod nullo moclo vult, nec voluntate ante-

cedente nec consequente. Quod primo sic

probat : Deus vult voluntate antecedente

omne id quod ad aliquid ordinat; sed quicumque

praecipit aliquid, ipso facto ordinat

id quod praecipit : igitur eo ipso quod

Deus aliquid praecipit, vult illud voluntate

antecedente. Secundo, Deus voluntate an-

tecedente vult omnes homines salvos fie- 1 Tim. «, 4.

ri, et tamen voluntate consequente vult

multos damnari : ergo voluntate conse-

D quente vult oppositum ejus quod vult vo-

luntate antecedente. Nec tamen istae voluntates

sunt in Deo contrariae, quoniam

voluntas anlecedens non est voluntas ab-

soluta et plena, sed conditionata, et quantum

ad quid, ut dictum est ssepe. Distinctio

namque voluntatis divinae in voluntatem

antecedentem et consequentem, non est

ex parte voluntatis, in qua summa sim-

plicitas est, sed volitorum. Potest etenim

aliquid habere rationem voliti secundum

quid et secundum rationem suam in gene-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!