18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DIST. XXII SUMMA; QILEST. I : AN DEUS SIT NOMINABILIS 133

nuntiari substantialiter, quibus ad se ipsum dicitur non translative ac per simili-

tudinem, sed proprie : si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest.

Ecce aperte docuit, quod nomina unitatem divinse majestatis significantia, et ad

se dicuntur de Deo, id est sine relatione, et de omnibus personis communiter et de

singulis divisim dicuntur, nec pluraliter, sed singulariter in summa accipiuntur.

IUa vero nomina quae proprie ad singulas pertinent personas, relative, non substan-

tialiter dicuntur. Quod enim proprie singula in Trinitate persona dicitur, ut ait Aug.ddn-

Augustinus in eodem, nullo modo ad se ipsam, sed ad aliam invicem vel ad crea- "'Tii!''''

turam dicitur : et ideo relative, non substantialiter dici manifestum est.

SUMMA

DISTINCTIONIS VIGESIM^ SECUNDiE

IN

hac distinctione agitur de nominibus

Deo convenientibus. Tractatur enim in

libro isto de summa et superviventi Tri-

nitate, quantum ad ea quse ei conveniunt

relative et absolute permixtim. Et quia

jam ante multa sunt dicta de superexcelsa

Trinitate quantum ad personarum distin-

ctionem, et qusedam de unitate essentise

ejus; jam ordinate prosequitur de nomi-

nibus quibus utrumque recte exprimitur :

et sicut patet in littera, ponuntur hic sex

differentise nominum divinorum.

Circa hsec quserunt doctores, utrum

Deus sit a nobis nominabilis, et utrum

proprie nominetur, hoc est, an aliquod

nomen proprie ei conveniat ; an etiam

conveniat ei potius uno nomine designari

quam multis, et unde ortum habeat mul-

tiplicitas nominum divinorum. Porro Ale-

xander circa hsec quserit plura, videlicet,

an Deus sit nominabilis absque compara-

tione ad creaturas, etc.

QU^STIO PRIMA

OUeeritur ergo primo, An Deus sit

nominabilis.

Videtur quod non. Primo, quia commu-

niter dicitur quod Deus sit ineffabilis :

A ergo et innominabilis. — Secundo, nominatio

ex cognitione procedit. Sed Deus

incomprehensibilis est, imo et incognosci-

bilis, quum omnem mentis humanse ca-

pacitatem in infinitum excedat ; et ipsamet

Veritas protestatur : Nemo

novit Filium Matth.xi,

nisi Pater, nec Patrem quis novit nisi Fi-

lius. — Tertio, S. Dionysius in libro de DeDivin.

Divinis nominibus in pluribus locis, et °°^iieoi'

alibi ssepe, fatetur Deum omnino indici- myst. c. v.

bilem esse, imo nec opinari, nec imaginari,

nec sciri, nec intelligi posse. — Idem

B dixerunt philosophi. Unde in libro de Cau-

sis : Causa prima est superior omni nar-

ratione, et non est ei perfectio nec diminutio,

quoniam ipsa est super omnem

perfectionem et diminutionem. Multa de

hoc scribuntur in libro illo, et prsesertim

in Elementatione theologica Procli Plato-

nici, ubi probatur quod primum illud al-

tissimum universorum principium non est

opinabile, nec imaginabile, neque sensi-

bile, nec definibile, nec scibile, neque

intelligibile. Et de hoc possent multae ausolutio

ex se-

C ctoritates adduci : quarum

quentibus elucescit.

In oppositum est, quod Deus tam multis

nominibus in Scripturis significatur, ex-

primitur, nominatur. — Denique diversis

modis a nobis cognoscitur : ergo et pro-

portionabiliter nominatur.

Ad hoc Alexander respondet : Secundum

Damascenum libro primo, capitulo secun-

do, nec omnia divina sunt effabilia, nec

omnia ineffabilia, sicut nec omnia cogno-

27 '

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!