18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

IN LIBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XXXVHI SUMMA 473

E. Contra hoc quod dictum est, prcescientiam Dei non posse falli,

oppositio.

Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse,

solet a quibusdam ita opponi : Deus praescivit hunc lecturum, vel aliquid hujus-

modi ; sed potest esse ut iste non legat : ergo potest aliter esse quam Deus prsesci-

vit. Ergo potest falli Dei praescientia. Quod omnino falsum est. Potest equidem non

fieri aliquid, et illud tamen praescitum est fieri ; non ideo tamen potest falli Dei

praescientia : quia si illud non fieret, nec a Deo prsescitum esset fleri.

Sed adhuc urgent quaestionem, dicentes : Aut aliter potest fieri quam Deus

praescivit, aut non aliter. Si non aliter, ergo necessario cuncta eveniunt ; si vero

aliter, potest ergo Dei praescientia falli vel mutari. Sed potest aliter fieri, quia potest

aliter fieri quam fiat ; ita autem fit ut praescitum est : aliter ergo potest fieri quam

praescitum est. Ad quod dicimus, illam locutionem multiplicem facere intelligen-

tiam, scilicet, aliter potest fieri quam Deus praescivit, et hujusmodi, ut : potest non

esse quod Deus praescivit ; et, impossibile est non esse quod Deus prsescivit ; et,

impossibile est non esse prsescita omnia quae fiunt, et hujusmodi. Possunt enim

haec conjunctim intelligi, ut conditio sit implicita, et disjunctim. Si enim ita intel-

ligas : non potest aliter fieri quam Deus praescivit, id est, non potest utrumque

simul esse, scilicet, quod Deus ita praesciverit fieri, et aliter fiat ; verum intelligis.

Si autem per disjunctionem intelligas, ut dicas, hoc aliter non posse evenire quam

evenit, quomodo futurum Deus praescivit ; falsum est. Hoc enim aliter potest eve-

nire quam evenit, et tamen Deus hoc niodo futurum praescivit. Similiter et alia

determinatio, scilicet, impossibile est illud non evenire quod Deus praescivit, vel

quum Deus prasscierit : si conjunctim intelligas, verum dicis ; si disjunctim, falsum.

Ita etiam et illud : impossibile est non esse praescitum omne quod fit, id est, non

potest esse utrumque simul, scilicet, ut fiat et non sit preescitum ; hic sensus verus

est. Si vero dicis, Deum non potuisse non praescire omne quod fit, falsum est. Potuit

enim facere ut non fieret, et ita non esse praescitum.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRIGESIM^ OCTAVJE

OUIA

A do materiam : et specialiter in preesenti

determinat distinctione de scientia Dei, an

sit CaUsa rerum - Et circa hoc arS uit ad

partem utramque, ac deinde determinat

quid sit tenendum. Specialiter quoque

praecedenti distinctione videbatur inquirit, an scientia seu prsescientia Dei,

Magister a principali proposito aliqua- quam constat seternam infallibilemque

liter digressus, tractando videlicet qualiter consistere. imponat rebus necessitatem.

angelis conveniat esse in loco localiterque Quocirca respondet atque elucidat quali-

moveri sive in tempore, nunc ad propo- ter simul stent praescientia Dei et contin-

situm redit, de cognitione Dei prosequen- gentia rerum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!