18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

620 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XLVI

sed ita intelligere quod scriptum est, Vult omnes homines salvos fieri, tanquam

diceretur, nullum hominem salvum fieri nisi quem salvum fieri ipse voluerit : non

quod nullus sit hominum nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus

nisi quem velit salvari ; et ideo rogandus est ut velit, quia necesse est fieri si

voluerit. Non est enim credendus Omnipotens aliquid voluisse fieri, quod factum

/oann.i.9. non sit. Sic etiam intelligitur illud. Illuminat omnem hominem venientem in hunc

mundum :

non quia nullus hominum est qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso

nullus illuminatur. Potest et alio modo illud intelligi, dum tamen credere non

cogamur, Omnipotentem aliquid fieri voluisse, factumque non esse. Qui sine ullis

amhiguitatihus sicut in ccelo et in terra, sicut Yeritas cantat, omnia qusecumque

voluit fecit, profecto facere non voluit quaecumque non fecit. — Ex his aperte

ostenditur, quod Deus ea voluntate quae ipse est, non vult aliquid fieri quod non

fiat, neque non fieri quod fiat.

D. Utrum mala Dei voluntate fiant, an eo nolente.

Ideoque quum constet, omnia bona quse fiunt, ejus fieri voluntate, quae si fieri

nollet, nullatenus fierent ; recte quseri solet, utrum et mala omnia quas fiunt, id est

peccata, Dei fiant voluntate, an nolente eo fiant.

Super hoc diversi varia sentientes, sibi contradicere inveniuntur. Alii enim

dicunt, quod Deus vult mala esse vel fieri, non tamen vult mala. Alii vero dicunt,

quod nec vult mala esse nec fieri. In hoc tamen conveniunt et hi et illi, quod

utique fatentur, Deum mala non velle. Utrique vero rationibus et auctoritatibus

innituntur ad muniendam suam assertionem.

E. Quare clicunt quidam, Deum velle mala esse vel fieri.

Qui enim dicunt, Deum mala velle esse vel fieri, suam his modis muniunt

intentionem. Si enim, inquiunt, mala non esse vel non fieri vellet, nullo modo

essent vel fierent : quia si vult ea non esse vel non fieri, et non potest id efficere,

scilicet ut non sint vel non fiant, voluntati ejus et potentiae aliquid resistit, et non

est omnipotens, quia non potest omne quod vult, sed impotens est, sicuti et nos

snmus, qui quod volumus, quandoque non valemus. Sed quia omnipotens est et in

nullo impotens, certum est, non posse fieri mala vel esse nisi eo volente. Quomodo

y? ,«.ix,i9. enim invito eo et nolente posset ab aliquo malum fieri, quum scriptum sit, Voluntati

ejus quis resistet ? Supra etiam dixit Augustinus, quia necesse est fieri si voluerit.

Sed vult mala fieri, aut non fieri. Si vult non fieri, non fiunt ; fiunt autem : vult

ergo fieri. Item, bonum est mala esse vel fieri : alioqui summe bonus non per-

Aug. En- mitteret ea fieri. Unde Augustinus in Enchiridio : Quamvis

ea (inquit) quae mala

sunt, in quantum mala sunt, non sunt bona ; tamen ut non solum bona, sed etiam

sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!