18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XVII 7

caritas Dei eo quod Deus nos ea diligit, sed eo quod nos ea sui dilectores facit. Et

quod ea ratione possit dici caritas Dei, quia nos ea diligere facit, ex simiii genere

iocutionis ostenditur : sicut dicitur justitia Dei, qua nos justificat; et Domini salus,

qua nos salvat ; et fides Christi, qua nos fideles facit.

O. Determinatio secundce.

Similiter et aliam exponimus auctoritatem, ubi ait dilectionem Dei commemorari,

non qua nos eum, sed qua ipse dilexit nos : ac si diceret, Gommemorat

dilectionem Dei non secundum quod ea nos diligimus Deum, sed secundum quod

ipse ea diligit nos.

P. Aliud objiciunt.

Sed aliud est, inquiunt, quod magis urget. Dixit enim supra Augustinus, quod Aug.de s P i-

dilectio est a Spiritu Sancto, a quo fides. Sicut ergo fides non est Spiritus Sanctus, c . 32.

a quo est, ita nec caritas. Quomodo ergo Spiritus Sanctus est, si ab ipso est? Nam

si ab ipso est, et ipse est, ergo Spiritus Sanctus a se ipso est. Ad quod dicimus :

Spiritus Sanctus quidem a se ipso non est, sed tamen a se ipso datur nobis, ut

supra dictum est. Dat enim se ipsum nobis Spiritus Sanctus. Et ex hoc sensu

dictum est, quod caritas ab ipso est in nobis, et tamen ipsa Spiritus Sanctus est.

Fides autem est a Spiritu Sancto, et non est Spiritus Sanctus : quia donum vel

datum solummodo est, non Deus dans.

Q. Quod alias inducunt rationes et auctoritates ad idem probandum.

Alias quoque inducunt rationes ad idem ostendendum, scilicet quod caritas non

sit Spiritus Sanctus : quia caritas affectio mentis est et motus animi ; Spiritus

Sanctus vero non est affectio animi vel motus mentis, quia Spiritus Sanctus im-

mutabilis est et increatus : non

est ergo caritas.

R. Quod caritas est motus vel affectio animi.

Quod autem caritas sit affectio animi et motus mentis, auctoritatibus confir-

mant. Dicit enim Augustinus in tertio libro de Doctrina christiana : Garitatem voco idem de

motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se ac proximo propter Deum. m>. iii,co.'

Idem in libro de Moribus Ecclesige catholicse, tractans illud verbum Apostoli, Nec Mom.mn,

mors nec vita poterit nos separare a caritate Dei : Garitas Dei, inquit, dicta est Au g .de m -

virtus quee animi nostri rectissima affectio est, quse conjungit nos Deo, qua eum^Jj^

diligimus. Ecce his verbis exprimitur, quod caritas est affectio et motus animi, ac

per hoc non videtur esse Spiritus Sanctus.

38

n " 19 '

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!