18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

328 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXII

Sicut ergo, inquiunt, Filius per se agit, sed non a se; ita et Filius debet dici

sapiens per se, sed non a se. Sic et ipse per se Deus est, vel esse dicendus est, ut

aiunt, sed non a se vel de se.

F. An una tantum sit sapientia Patris.

Post haec a quibusdam solet quaeri, utrum una tantum sit sapientia Patris.

Quod non esse, nituntur probare hoc modo :

Filius, inquiunt, est sapientia Patris

genita, qua Pater sapiens non est : est igitur aliqua sapientia Patris qua sapiens

non est. Est autem et sapientia Patris ingenita, et ea Pater sapiens est. Est ergo

quaedam sapientia Patris qua sapiens est, et ipsa non est illa sapientia Patris qua

Pater sapiens non est : non est ergo una tantum sapientia Patris. Item, sapientia

ingenita est sapientia Patris, et sapientia genita est sapientia Patris; non est autem

sapientia ingenita sapientia genita : non

est igitur una tantum Patris sapientia.

Haec et his similia, tanquam sophistica et a veritate longinqua cunctisque in theo-

•advcrten- logia peritis patentia, abjicimus, responso indigna avertentes*: id tamen adjicien-

tes, quia una est tantum sapientia Patris, sed non uno modo dicitur. Nam sapientia

Patris dicitur illa quam genuit, et sapientia Patris dicitur ea qua sapiens est.

Diversa est ergo ratio dicti : illa enim dicitur Patris, quia eam genuit; et ea

dicitur sapientia Patris, quia ea sapit. Una est tamen sapientia Patris, quia sapientia

genita est eadem sapientia et ea qua sapiens est, sive ea qua sapiens est intelliga-

tur persona Patris, sive essentia Patris : quia persona Patris, quae intelligitur quum

dicitur sapientia ingenita, et persona Filii, quae significatur quum dicitur sapientia

genita, una eademque sapientia est, quse essentia divina intelligitur communis

tribus personis.

G. Quod in Trinitate est dilectio quae est Trinitas, et tamen Spiritus Sanctus

est dilectio qua3 non est Trinitas, nec ideo dum sunt dilectiones : ita et

de sapientia.

Et sicut in Trinitate dilectio est quae est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, quae

est ipsa essentia Deitatis, et tamen Spiritus Sanctus dilectio est quae non est Pater

vel Filius ; nec ideo duae dilectiones sunt in Trinitate, quia dilectio quae proprie

Spiritus Sanctus est, est dilectio quae Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est,

sicut Spiritus Sanctus est essentia quae Trinitas est, non tamen ipse Trinitas est :

ita in Trinitate sapientia est quae est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quae est

essentia divina, et tamen Filius est sapientia quse non est Pater vel Spiritus

Sanctus ; nec ideo duae sapientiae ibi sunt, quia sapientia quas proprie est Filius, est

sapientia quse est Trinitas : ipsa tamen non est Trinitas, sicut Filius est essentia

quae est Trinitas, ipse tainen non est Trinitas.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!