18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

200 IX LIBRUM I SENTEXTIARUM. DIST. XXIX : OU.EST. III

(amen ad hoc videntur diversi diversimo- A De ratione enim vera? productionis non

de respondere.

Itaque Thomas respondet in Scripto :

Processio creaturarum ex processione est

divinarum personarum : liinc absolute lo-

quendo, per prius dicitur principium re-

spectu persona? et productionis ad intra,

quam respectu creaturarum. Verumtamen

intuendum, quod in principio secundum

quod dicitur respectu creatura?, est consi-

derare ipsam habitudinem ad creata, qua?

temporalis est, et id in quo habitudo illa

fundatur, videlicet virtus et operatio Dei,

in quibus tamen non est ratio principii

ad extra, nisi quasi habitualiter : sicque

secundo modo considerando principium,

ipsum principium per prius dicitur respe-

ctu creatura?, quam respectu divina? per-

sona?, cujus principii ratio consistit in

proprietate. Et istud est verum per modum

quo secundum intellectum essentiale

dicitur prius notionali ; sed hoc non est

nisi secundum quid. Ha?c Thomas.

Concordat omnino Albertus, ponitque

simile de potentia generandi et potentia

creandi, ut dictum est supra.

Circa ha?c ait Durandus : Principium

(inquiens) dupliciter accipi potest : primo,

pro eo quod est ratio productivi; secundo,

pro actuali habitudine seu relatione producentis

ad productum. Si igitur primo

modo sumatur principium, prius competit

in divinis respectu creaturarum : quoniam

creatura? plus participant de ratione

causati et principiati, quam persona divi-

na producta. Creatura namque est aliud a

Creatore; non autem persona producta, a

persona divina producente. Si vero prin-

cipinm accipiatur pro actuali habitudine

seu relatione principii productivi ad productum,

sic principium per prius dicitur

respectu persona? divina? producta?, quum

habitudo et relatio inter personas sit rea-

lis et a?ternalis, relatio aiitem Dei ad crea-

turas est solum relatio rationis. Ha?c Du-

randus.

Cujus verba non videntur posse salvari.

est substantialis distinctio inter producen-

tcm atque productum, sed sufficit distin-

ctio personalis. Imo ut Alexander,Thomas,

Bonaventura et alii quidam declarant, ad

perfectissimam emanationem atque verissimam

generationem id pertinet ut genitum

ac productum eamdem numero naturam

habeat cum gignente, ut sit ei

plenarie simile et a?quale, sicut est in

divinis, quamvis ad hoc cognoscendum na-

turalis ratio non pertingat, nec in crea-

B turis ita inveniatur. Quemadmodum ergo

paternitas et generatio, teste Apostolo, per Ephes. m,

prius convenit Deo quam creaturis, quam- 15-

vis Filius in divinis non distinguatur sub-

stantialiter a Patre; ita et productio,quamvis

producentis et producti una numero

sit natura. Ad hoc valent et alia? rationes

ad hoc probandum inducta?. Rursus, sicut

fecunditas convenit Deo eminentius per

comparationem ad emanationem ad intra,

quam quoad creaturarum productionem,

sic et ratio principii et activa productio.

C Hinc substantialis identitas producti cum

producente, rationem et perfectionem pro-

ductivi principii seu productionis ac prin-

cipii non minuit, sed complet et perficit.

Hinc ^Egidius et Richardus absolute con-

cedunt, quod principium in divinis per

prius dicitur respectu divina? persona?,

prsesertim quia esse principium divina?

persona? competit ab seterno persona? di-

vina? producenti.

Postremo de hoc Alexander sic loqui-

tur : Quaeritur cui primo conveniat ratio

D principii. Ad quod potest absolute dici,

quod principium per prius dicitur de

principio generationis quam creationis

lamen quoad humanam intelligentiam est

econtra, quoniam ordinem seternorum non

noscimus nisi per ordinem creaturarum.

— Quseritur etiarn, utrum principium prout

dicitur essentialiter, prius sit secundum

ordinem intelligendi,quam principium secundum

quod dicitur notionaliter. Dicendum,

quod duplex est ordo intelligendi.

Unus secundum apprehensionem naturalis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!