18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

528 I.IBER I SENTENTIARUM. — DIST. XLI

effectus. Accipitur tamen aliquando reprobatio pro obduratione, sicut et praedesti-

natio pro suo effectu, qui est gratia apposita : gratia enim quae apponitur, effectus

est praedestinationis. Quum ergo gratiae, quae apponitur homini ad justificationem,

nulla sint merita, multo minus et ipsius praedestinationis, qua ab a?terno elegit

Deus quos voluit, aliqua possunt exsistere merita : ita nec reprobationis, qua ab

jfaiacA. i, aeternp quosdam praescivit futuros malos et damnandos ; sicut elegit Jacob, et

reprobavit Esau :

quod

non fuit pro meritis eorum qua? tunc haberent, quia nulla

habebant, quouiam nec ipsi exsistebant ; nec propter futura merita quae praevideret,

vel illum elegit, vel illum reprobavit.

B. Opinio quorumdam, in qua fuit aliquando Augustinus,

sed postea retractamt.

Opinati sunt tamen quidam, Deum ideo elegisse Jacob, quia talem futurum

Aug. Re- praescivit qui in eum crederet et ei serviret. Quod aliquando Augustinus se sensisse

c. 23! d. t. dicit in libro Retractationum : ubi aperte ostendit, quod si propter futura merita

electus esset, jam non ex gratia esset electio : non ergo ideo electus est a Deo,

quia talis futurus erat, sed ex tali electione talis est factus ; ita dicens : Disputans

ego quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse majorem, et

quid in eodem majore similiter nondum nato reprobaverit ; ad hoc perduxi ratioci-

nationem ut dicerem : Non

ergo elegit Deus opera cujusquam in praescientia, quae

ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia, et quem sibi crediturum esse

praescivit, ipsum elegit, cui Spiritum Sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam

vitam consequeretur. — Ecce hic aperte dicit, non propter opera eum elegisse,

• praescwit sed propter fidem qua eum praevidit * crediturum.

Sed quia et in fide meritum est, sicuti et in operibus, hoc retractavit, dicens :

ibidem. Nondum diligentius qua?siveram nec adhuc inveneram qualis sit electio gratiae, de

nom. xi, o. qua dicit Apostolus : Reliquiae per electionem gratiae salvae fient. Quae utique non

est gratia, si ex meritis procedit, ut jam quod datur non secundum gratiam, sed

secundum debitum, reddatur potius meritis, quam donetur. Perinde quod continuo

i Ccr. xu,6. dixi : Dicit enim idem Apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus ; nus-

quam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus ; ac deinde subjunxi : Quod

ergo credimus, nostrum est ; quod vero bonum operamur, illius est qui credentibus

dat Spiritum Sanctum. Hoc profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam

fidem inter Dei munera reperiri quse dantur in eodern Spiritu. Utrumque ergo

nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque datum est per Spiritum fidei

Ang.op.cit. et caritatis. Et quod paulo post dixi, Nostrum enim est credere et velle, illius autem

lib. i, c. 23,

n . 3.

' dare

credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum, per

quem caritas Dei diffunditur in cordibus nostris : verum est quidem; sed eadem

regula, et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem, et utrumque

nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. — Ergo et meritum fidei de miseri-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!