18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN POTENTIA, IMO ET OMNIPOTENTIA, DEO VERE CONVENIAT 563

niam conlradiclio includitur in contrariis

ac privative oppositis (sequitur enim, Hoc

est album et nigrum, ergo est album et

non album ; et, Hoc est videns et ceecum,

ergo est videns et non videns), hinc fieri

nequit quod contraria aut. privative op-

posita insint eidem secundum idem, vel

quod alicui rei non conveniat id quod est

de propria ejus ralione. Hinc Deus non

potest facere verum Deuin : quia de ra-

tione Dei est quod sit ens independens, et

de ratione entis facti est quod sit depen-

dens. Nec facere potest quod aliquid conservetur

in esse sine ipso. Quumque Deus

sit voluntarium agens, non potest facere

quse non potest velle : ideo non potest

facere se non esse Deum. Et quoniam im-

mutabilis est, non potest facere contraria

his quse disposuit facere, loquendo de illis

formaliter et in sensu composito. — Hsec

ibidem.

Concordant per omnia Petrus et Ri-

chardus.

Richardus tamen qusedam subtilia argumenta

inducit ad probandum quod con-

tradictoria simul sint vera : ut si faba

sursum projiciatur obvietque saxo molari,

videtur quod in eodem instanti aderit et

aberit indivisibili aeris in quo superficies

fabse ac saxi illius jungentur : alioqui fa-

ceret saxum illud quiescere. Item, si pila

impetuosissime projiciatur ad saxum. Et

rursus, si Deus creat lapidem in tali situ

quod superficies ejus simul sit cum su-

perficie concavi orbis lunse, et ignis ele-

mentaris ejus descensui non resistat, nec

quidquam prohibeat ejus descensum ; vi-

detur quod in eodem instanti erit lapis

in illo loco, et superficies separabitur inde

: alioqui corpus quiesceret in loco non

naturali absque violentia, quum inter quselibet

duo instantia tempus sit medium.

Horum solutionem, brevitati studens, re-

linquo scholasticis : quse tamen a Richardo

solvuntur.

Concordat quoque prsedictis Durandus :

Contradictoria, inquiens, Deus non potest

facere simul esse vera, non ex impotentia

A sua, sed propler incompossibilitalem terminorum,

et quia unius posilio, alterius

est remotio.

/Egidius demum :

Summam,

ait, poten-

tiam esse in Deo, quadrupliciter declara-

lur. Primo ratione unitatis, quoniam quan-

to quid est magis unitum aut unum, tanto

est fortius, sicut in libro de Causis habelur

: Omnis virtus unita est fortior quam

dispersa. Unde et Proclus ait : Omnis

vir-

tus unita magis est infinita quam multi-

plicata. Quemadmodum ergo in Deo est

B summa et simplicissima unitas,ita et summa

potestas. Secundo, ratione divinae immobilitatis.

Nam quanto agens et movens

magis movetur ab eo quod movet, tanto

instabilius agit atque debilius est. Quum

ergo Deus sit primus motor prorsus im-

mobilis, constat quod maximae sit virtutis.

Tertio,ex parte suae universalitatis.Quanto

enim in aliquo congregantur plures ratio-

nes factivae et vires activse, tanto potentius

est : ut patet de sole, in quo omnes

virtutes generativse omnium inferiorum is-

C torum sunt unitae. In Deo autem congre-

gantur omnes virtules activae et produ-

ctiva? inferiorum. Propter quod asserit

Commentator, quod universse proportio-

nes et formee quse potentialiter sunt in

prima materia, sunt actu in primo motore.

Quarto, est ex parle formalitatis. Quo

etenim aliquid magis formale est et actu-

ale, eo causalius et efficacius perhibetur :

propter quod ignis inter elementa maxime

est activus. Deus autem est ens formalissimum,

in quo nihil est de entitate aut

D proprietate materiae, nihil de potentiali-

tate. — Has quatuor rationes breviter tan-

git S. Dionysius in libro de Divinis nomi- ca P . v.

nibus, dicens omnia esse in Deo, sicut

omnes numeri sunt in unitate, et lineae in

centro, et particularia in universali, cor-

porales quoque virtutes in anima. Hsec

JBgidius.

Thomas item de Argentina fatetur : Deus

omnino omnipotens est, quoniam omnibus

modis omnia potest : quia de non ente

facit ens per creationem, et ex incomple-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!