18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

trus hic qua?runt,an tres persona? differant A

numero, vel utrum in divinis ponenda

sit differentia secundum numerum. Quam

quaestionem differo usque ad vicesimam

quartam distinctionem, ubi specialiter per-

tractatur an in divinis sit numerus.

At vero circa qusestionem, an in Deo sit

totum universale, aliqua scribit Richardus

qua? non recolo esse preehabita. ltaque

ait : Quamvis in divinis sit aliquid communicabile

et communicatum, puta essen-

tia, et aliquid incommunicabile, ut persona

; non tamen est ibi universale neque B

particulare : quia essentia sub ratione qua

convenit sibi intentio ista secunda, vide-

licet universalitas, non est actu in aliquo

esse reali extra intellectum, nec est intel-

lectum realiter informans, quamvis intel-

lectus ejus similitudine informetur. Ideo

esse suum sub ratione qua convenit sibi

universalitatis intentio, est esse diminutum

: sic etenim suum esse, est ab intellectu

apprehendi seu ei reprsesentari non

sub ratione unitatis aut multitudinis. Ideo

essentise ut sic intellectse, non repugnat C

de pluribus praedicari, neque totam salvari

in uno : quoniam multitudo est quae

prohibet essentiam totam in uno salvari,

et unitas numeralis est quee prohibet creatam

essentiam de pluribus preedicari. Porro

quod essentia sub ratione qua sibi com-

petit universalitatis intentio, non sit actu

in re ad extra, patet : quoniam quidquid

est in re extra, est singulare. Unde secundum

Philosophum quarto Metaphysicse,

idem est homo et unus homo. Nec ipsa

universalis essentia intellectum informat, D

sed ejus similitudo, quse repraesentat es-

sentiam non sub ratione qua una est numero

aut plures. Hinc essentia ut uni-

versalis, non est in intellectu nisi sicut

objectum : aliter non preedicaretur de plu-

ribus habentibus esse reale extra animam.

Sicque essentise universali non con-

venit de pluribus preedicari, nisi per

actionem intellectus per quam sibi com-

petit ratio universalis. Divinse autem es-

sentise secundum suum esse reale, absque

T. 20.

AN IX DIYIXIS SIT TOTUM ET PARS 113

inlellectus nostri abstractione, convenil

esse in tribus personis et praedicari de

eis : idcirco non convenit ei ratio univer-

salis. — Prseterea natura universalis sum-

pta in abstracto, non preedicatur de se

ipsa sumpta in concreto, nec de aliquo

ejus supposito. Non enim conceditur ista,

Homo est humanitas : quia humanitas importat

essentialia principia hominis cum

prsecisione accidentium omnium ; homo

aulem significat essentialia principia non

cum tali preecisione accidentium, quse ne-

cessaria sunt ad naturale hominis esse.

Divina vero essentia in abstracto prsedi-

catur de Deo et de unaquaque divina per-

sona, quoniam istee sunt verse, Deus est

deitas, Pater est deitas, Filius est deitas,

Spiritus Sanctus est deitas. Ideo Deus non

est aliquid universale, nec persona divina

est aliquid particulare. Hsec Richardus. —

His concordat .Egidius.

Solutiones demum objectionum in prin-

cipio inductarum patent ex dictis in dis-

tinctione octava.

Postremo, quod in divinis non sit totum

potestativum, facile est probare, quoniam

potestas totius potestativi non est perfecte

nisi in ipso toto; in partibus vero est im-

perfecte, inaequaliter quoque, quia perfe-

ctius est in una parte quam alia :

ut patet

in anima, quee est totum potestativum,

quoniam multas in se continet vires, nec

omnes vires illae in aliqua una vi perfecte

atque plenarie continentur. Non enim in-

tellectus in se taliter continet voluntatem

et ejus perfectiones ac proprietates, nec

econtrario; major quoque est potestas intellectivi

quam sensitivi, et sensitivi quam

vegetativi. In divinis autem tota potestas

et omnipotentia est in divina essentia, et

in qualibet superpreestantissima et super-

voluptuosissima divina persona ; estque

in eis sequalitas potestatis, nec major est

potestas in duabus aut tribus quam una.

Idcirco in divinis nequaquam est totum

potestativum et partes ipsius.

Amplius Petrus circa hsec quserit, an in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!