18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN CARITAS AUGEATUR, ET QUALITER QUIBUSVE ACTIBUS 33

Quam appropinqualionem efficit carilas,

per quam mens Deo unitur. Hinc Apostoi

Cor. xu, lus caritatem nominat viam : Excellentiorem,

inquiens, viam vobis demonstro. —

Virtualis quoque quantitas caritatis non

solum attenditur penes numerum objectorum

quse caritate amantur, quum et minima

caritas diligat omnia quse caritate

sunt diligenda; sed etiam, imo prsecipue,

secundum intensionem actus, ut magis vel

minus aliquid diligatur : sicque virtua-

lis quantitas caritatis augetur. — Dicitur

etiam caritas summa virtus respectu aliarum

virtutum, et dicitur esse in summo

ex parte objecti, quod Deus est. Attamen

non quselibet caritas summa est, neque in

summo, quantum ad perfectionem suam

in se, aut quantum ad actus sui intensionem

: imo ita augetur. — Quidam vero

dixerunt caritatem non augeri quantum

ad suam essentiam, sed solum secundum

radicationem suam in subjecto, vel secundum

fervorem. Sed hi propriam vocem

non intellexerunt. Quum enim sit acci-

dens, esse ejus est inesse : ideo aliud nihil

est caritatem secundum essentiam suam

augeri, quam eam magis radicari vel in-

esse subjecto. Conformiter, quum caritas

sit virtus essentialiter ordinata ad actum,

idem est ipsam augeri secundum essen-

tiam, et ipsam habere efficaciam ad producendum

actum ferventioris dilectionis.

Sicque augetur secundum essentiam. Haec

in Summa praefata.

Goncordant Petrus et alii quidam, di-

centes : Augmentatio et diminutio sunt

mutationes circa magnum et parvum. Un-

de secundum quod aliquid se habet ad

magnitudinem vel parvitatem, ita se ha-

bet ad augmentum et diminutionem. Ma-

gnitudo demum et parvitas attribuuntur

alicui dupliciter. Primo, secundum quod

ipsa dicuntur magna aut parva : et sic

augentur substantiee quarum est esse magnum

vel parvum secundum quantitatem

molis vel virtutis. Secundo, prout magis

vel minus insunt : sicque dicuntur au-

geri et minui formse quse possunt magis

T. 20.

A et minus inesse, ut albedo et sanitas. Hoc

quippe est eas augeri secundum essen-

tiam, quoniam accidentis esse est, inesse.

Secus esset de forma subsistente, ut de

anima, quse minus inest materiae quam

formse substantiales eductse, nec tamen

est minor quam illse. Sic ergo caritas secundum

essentiam suam augetur. Verumtamen

aliud est formam magis inesse sub-

jecto, et aliud firmius inesse subjecto, vel

in subjecto liberius operari : quia heec

duo, videlicet firmius inesse ac liberius

B operari, attenduntur secundum dispositio-

nes concomitantes ; sed primum, utpole

magis inesse, attenditur secundum essen-

tiam formse. Hinc dicere caritatem augeri

secundum majorem radicationem in sub-

jecto vel secundum majorem fervorem,

non est dicere ipsam augeri secundum es-

sentiam ; sed ipsam magis inesse, hoc

solum est eam augeri secundum essentiam.

Magis vero dicitur inesse secundum

quod potentia subjecti magis terminatur

sub actu formse et ei subjicitur. Gujus ex-

C emplum est in sole, cujus materise capa-

citas tota terminatur sub sua forma : et

ita est de caritate quando ad suum perve-

nit terminum. — Hsec illi. Quorum hoc

ultimum dictum videtur a verbis illis

Thomse praehabitis discordare. Quse tamen

discordantia videtur in diverso usu seu

acceptione verborum et in modo loquen-

di magis quam in re ipsa consistere : ideo

parva apparet.

Positio autem Richardi concordat Tho-

mse in omnibus jam inductis ; similiter

D positio Bonaventurae. Gommuniter vero

atque concorditer fatentur doctores cari-

tatem augeri ; sed in modo ponendi, mul-

tipliciter diversificari et contrariari vi-

dentur.

Porro JEgidius quamvis caritatem augeri

concedat, negat tamen eam essentialiter

posse augeri : imo nullam virtutem nullamque

formam accidentalem dicit augeri

seu intendi vel remitti secundum essen-

tiam, quum essentia rei in indivisibili sit

consistens, et species rerum habeant se

3

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!