18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN PATER ET FILIUS SE INVICEM DILIGANT SPIRITU SANCTO 335

effectus prolationis internae ; et insuper A

notatur ratio eorum quse dicuntur in Ver-

bo, quse tamen non dicuntur in Verbo ni-

si Verbi prolatione. Ita dicendum est hic,

Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto,

ita quod ly se teneatur intransitive. Sic

enim considerando verbum diligendi in

quantum est notionale, id quod supponi-

tur in re ablativi, est principiatum, et est

quasi effectus Patris ac Filii diligentium.

Quumque considerandus sit etiam modus

procedendi, quia procedit ipse Spiritus

Sanctus ut amor vere connectens, ideo ac- B

cusativus ille se efficitur materia dilectio-

nis in quam transit. Et de his dictum est

supra distinctione decima. Et ista positio

magis consonat Sanctis.

Denique in preeallegata epistola scribit

magister Hugo, alloquens S, Bernardum :

Si Spiritus Sanctus diceretur amor cordis

tui, sicut dicitur amor Patris ac Filii :

quis, quseso, posset negare te Spiritu San-

cto, id est amore tuo, diligere ? Ergo a

simili, prout etiam ibi probare intendit

Hugo, Pater et Filius diligunt se Spiritu C

Sancto, qui est amor corum. Et rursus :

Animus (inquit) humanus amor non est,

sed ab ipso amor procedit : ideo se ipso

non diligit, sed amore qui ab ipso pro-

cedit. Porro Deus Pater amor est, et Spiritus

Sanctus ipsius est amor : ideo Pater

amat se ipso, et etiam amat Spiritu San-

cto. Unde iterum ait ibi : Si Spiritus San-

ctus amor est utriusque, cur Pater et Fi-

lius non dicantur suo amore, id est Spiritu

Sancto, diligere ? Itemque : Si tu recte

diligere perhiberis amore qui procedit de D

te, ergo Pater et Filius recte dicuntur di-

ligere amore qui ab ipsis procedit. Ecce

soluta est qusestio quam insolubilem pu-

tant, dicunt et scribunt. In quibus verbis

tangere videtur auctorem libri istius, qui

in hac distinctione dicit qusestionem istam

insolubilem esse. — Hsec Albertus.

Verumtamen, quamvis verba ista vene-

rabilis magistri Hugonis catholice atque

salubriter sint prolata, non tamen ita cen-

sentur qusestionis hujus difficultatem eva-

cuare, elucidare aut tollere, quin Magister

in textu merito dicat qusestionem hanc

insolubilem prse sua difficultate et pro-

funditate. Nos quippe diligere perhibemur

amore seu dilectione procedente de corde

nostro : a quo amore formaliter influen-

tialiterque habemus quod vere diligimus

et amantes vocamur, nec sine illo amore

valemus diligere. Sic autem Pater et Filius

non amant Spiritu Sancto, nec ab illo ullam

influentiam sortiuntur. Et si dican-

tur diligere Spiritu Sancto tanquam ali-

quo exsistente et progrediente ab eis per

modum formse quantum ad actum unien-

di, et sicut arbor floret non solum flori-

tione, sed etiam flore, ut infra tangetur

difficile videtur exponere, cur non simili

modo Pater dicatur sapiens sapientia a se

genita, tanquam re a se exsistente et ema-

nante quemadmodum flos derivatur ex ar-

bore, prsesertim quia sic argui potest de

actu intelligendi et sapiendi, sicut Hugo

arguit de actu amandi. Nam sicut dilige-

re dicimur dilectione ex voluntate nostra

progrediente, sic intelligere et sapere perhibemur

intellectione seu intelligentia ac

sapientia actuali ex nostro intellectu ma-

nante. Et si dicatur, quod amor designatur

ut tendens in alterum, sapientia ut qui-

escens ; hoc non videtur impedire deno-

minationem. De amore quoque absolute,

non notionaliter sumpto, qui est alicui

bonum velle, dictum illud verificatur. Mul-

ta his consimilia qusestionis hujus diffi-

cultatem augentia, possent hic tangi. Sed

bestia ista non audet tangere montem, ne Hebr. xn,

lapidetur ; nec majestatem immoderanter 2 £-

scrutari, ne opprimatur a gloria. Hinc ut 27.

apparet, rite dixit Magister insolubilem

esse hanc qusestionem, quoniam in hac vi-

ta a viatore plene solvi et capi non valet.

Insuper dicit Albertus, quod ista, Pater

et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sit

magis propria quam ista, Pater et Filius

diligunt se per Spiritum Sanctum : quoniam

prsepositio per aliquid notat per modum

causalitatis, et in propositione illa

ablativus cadit a ratione causalitatis, sic-

xxv

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!