18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN DEO CONVENIAT QUOSDAM REPROBARE ET OBDURARE, ET QUID SINT ACTUS ISTI

de peccato finaliter ad cujus pcenitentiam

non est praedeslinatus, quoniam talis pce-

nitentia est per gratiam gratum facien-

tem. quae est prsedestinationis effectus,

secundum Augustinum libro de Praedesti-

nalione Sanclorum. Ergo videtur quod

Deus non praedestinando hominem, facit

eum impossibilem ad finalem pcenitenti-

am :

ergo non preedestinando ipsum, causa

est effectiva finalis obdurationis illius. —

Item,absentia gubernatoris est causa ever-

sionis navis efficiens, sicut secundo dici-

tur Physicorum. Ergo quum Deus homines

gubernet per gratiam, videtur quod quam-

vis induret gratiam non praestando, nihilo

minus sit causa efficiens obdurationis.

Dicendum ad primum, quod quamvis

homo non possit digne pcenitere finaliter

nisi ad hoc sit prsedestinatus, tamen Deus

non praedestinando non est causa efficiens

obdurationis illius, quoniam Deus nullum

praedestinare tenetur, quia ex mera sua

liberalitate prsedestinavit praedestinatos.

Unde si nullum praedestinasset, non posset

ei imponi quod contra justitiam quid egis-

set, aut justitiam debitam facere omisisfeo?».ix,i8.

set. Hinc super illud ad Romanos, Quem

vult indurat, asserit Glossa : Universum

genus humanum in radice apostata tam

justo Dei judicio est damnatum, ut etiam

si nullus inde liberaretur, nullus recte vi-

tuperare posset justitiam Dei. — Ad secundum

dico, quod verum est de illo gu-

bernatore qui potest et tenetur prohibere

pro posse navis eversionem ; Deus autem

quamvis omnem possit obdurationem pro-

hibere, non tamen tenetur ad hoc. — Haec

Richardus.

Porro Albertus : Deus, inquit, nullo mo-

do, nec per se nec per accidens, causa est

obdurationis, ut mihi videtur. Si enim dicatur,

quod est causa ejus gratiam non

impertiendo ; hoc nihil est, quia Anselmus

testatur : Causa quare iste non habet gratiam,

non est quia Deus non vult eam

dare, sed quoniam iste non vult eam reci-

pere : ipse namque omnibus gratiam im-

pertitur quantum in se est. Si autem di-

A catur, quod est causa obdurationis sicut

nauta per suam absentiam est causa peri-

clitationis navis ; hoc iterum nihil est :

quia secundum Augustinum, Deus omni-

bus praesens est, quemadmodum lux solis

etiam oculis csecis. Si vero dicatur, quod

est causa obdurationis sicut natura est

causa quietis, scilicet non movendo; hoc

adhuc absurdius est : quia natura est cau-

sa quietis per se, et causa motus propter

quietem, ut quinto Physicorum probatur.

— Verumtamen Deus ordinat obduratio-

B nem in multa bona, ne omnino sit inde-

cora : et quoad hoc, dicitur aliquos in-

durasse, ita quod non notetur causalitas

aliqua ad indurationem, sed permissio;

causalitas vero referatur ad ordinationem

indurationis in bona quae ex induratione

eliciuntur, etiam ipso indurato nolente.

Haec Albertus.

Quamvis autem responsio ista videatur

a praedictis aliqualiter dissentire, attamen

per distinctiones prsehabitas faciliter con-

cordatur cum illis.

G At vero Udalricus de hoc plenius scribit

in Summa sua, libro secundo : Obduratio,

inquiens, in Scripturis interdum attribui-

tur Deo ratione reprobationis, quae est in

Deo reprobante iniquos et induratos, quos

dicitur indurare gratiam non impertiendo.

Sed ex hoc sequi videtur, quod quamvis

Deus non sit causa hujus mali per se, sit

tamen causa per accidens, removendo prohibens,

id est subtrahendo gratiam jam

habitam a quibusdam, quia secundum Philosophum

octavo Physicorum, id quod re-

D movet obstaculum motus, movet per accidens

; et quod sit saltem occasio culpae

non largiendo gratiam justificationis, quia

occasio est ex cujus absentia aliquid fit :

et hoc in voluntariis reputatur pro causa,

quia tam reus est qui omittit sicut qui

committit, et qui occasionem dat damni,

damnum intulisse videtur. Ad hoc respondemus,

quod in obduratione sunt duo.

Unum est actus voluntatis pertinaciter in-

haerentis malitiae : et hujus Deus non est

causa per se, neque per accidens, neque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!