18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

QILEST. I : QUALITER OMNIA SINT IN DEO IDEALITER ATQUE CAUSALITER, ETC. 393

itom.xi,36. ctat verba illa Apostoli, Ex ipso et per A

ipsum et in ipso sunt omnia : de quibus

supra tractatum est.

NUnc

QU.ESTIO PRIMA

quseritur primo, Qualiter om-

nia sint in Deo idealiter atque

causaliter, et quid sit idea.

Videtur quod omnia non sint in Deo

idealiter. Primo, quia in libro de Divinis

cap. vn. nominibus S. Dionysius protestatur, quod B

omnium notitiam, scientiam et substan-

tiam Deus praehabet et prseeoncepit non

secundum ideam. — Secundo, quia Deus

cognoscit mala, quse tamen non laabent

ideam iri Deo. — Tertio, in libro de Causis

habetur, quod intelligentise superiores cognoscunt

per formas universaliores. Quum

ergo Deus sit omni intelligentia infinite

superior, ipse universa cognoscit per unam

universalissimam formam, quse est sua es-

sentia. Non ergo universa et singula per

proprias sunt ideas in Deo. — Quarto, Pla- C

to vocavit ideas formas separatas in se

subsistentes, essentialiter communicabiles

rebus : quod rationibus exemplaribus rerum

in mente divina consistentibus non

convenit.

In contrarium est auctoritas Augustini

in libro LXXXIII Qusestionum, quo ait :

Ideas ubi esse arbitrandum nisi in mente

Creatoris? Non enim extra positum quidquam

intuebatur, ut secundum illud con-

stitueret quod creavit.

Ad hoc Alexander respondet : Si idea

vel exemplar diceretur aliquid differens a

divina essentia, nullo modo divina scientia

per exemplar esset aut per ideas. Unde

in hoc erravit Plato, ponens tria principia,

utpote, Deum, ideam, materiam. Et hoc in-

tendit B. Dionysius reprobare. Si vero idea

dicat ipsam essentiam in quantum est ars

vel species secundum quam sunt res, sic

divina scientia est per ideas, quia per se

ipsam, quse est ars atque exemplar rerum.

D

Circa hoc quseritur, quum idea, ratio et

sapientia sint idem in Deo secundum sub-

stantiam, quomodo differunt secundum ra-

tionem. Nempe quod idem sint re, probatur

auctoritate Augustini, libro LXXXIII

Qusestionum dicentis : Idese sunt rationes

rerum stabiles et invariabiles, quse divina

intelligentia continentur : quse quum non

oriantur nec occidant, secundum eas tamen

formatur omne quod oritur et occi-

dit. In libro quoque de Civitate Dei : Idese,

inquit, sunt in mente divina : quas qui

non credit, infidelem se esse non ambigat.

— Et respondendum, quod ista idem sunt

re et differunt ratione, ila quod ratio re-

spicit finem, idea formam, exemplar effi-

cientem, sapientia cognitionem, sicut et

ars operationem. Hinc in quantum effi-

ciens scit qualiter debeat operari secundum

exemplar, dicitur sapiens ; in quantum

vero potest operari quum vult,dicitur

artifex : et quia secundum rem unum et

idem est in Deo causa exemplaris et finis

et causa cognoscens ; ideo secundum rem

unum et idem sunt, sapientia, ratio et

idea.

Sed tunc quseritur, cur dicantur plures

idese et rationes, quum non sit nisi una

sapientia. Dicendum quod hoc est, quoniam

differunt ratione. Ars namque, exem-

plar et sapientia plus se tenent ex parte

Dei cognoscentis, qui omnino unus et sim-

plex est : ideo non recipiunt pluralitatem,

ut dicantur plura exemplaria, plures artes

vel plures sapientise esse in Deo. Ratio

vero et idea magis tenent se ex parte rei

cognitse : ideo sicut multa sunt cognita,

sic multse dicuntur ideae et rationes, quia

respectum connotant ad creata : qui re-

spectus non est in Deo secundum rem,

nec dependent idese a creaturis. Et quam-

vis libro prseallegato asserit Augustinus,

quod alia ratione creatus est homo, alia

equus; non tamen sunt plura ab seterno.

Imo utraque ratio illa est res una, quse est

divina essentia, licet una distinguatur ab

alia ut ratio : quemadmodum punctus ad

quem plures linese terminantur, uhus est

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!