18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

340 IX LIBIUM I SENTENTIARUM. DIST. XXXII ; QFLEST. I

Spirilu Sancto. Et denuo : Diligere Spiri-

tu Sancto non convenit Iribus personis

ratione spirationis quam Spiritus Sanctus

importat. — Ha?c tamen dissensio videtur

concordabilis esse, ut paulo post forsan

tangetur. Et sicut Thomas, sic et Bona-

ventura sequitur et commendat hic re-

sponsionem Hugonis de S. Victore, quali-

ter vera sit ista, Pater et Filius diligunt

se Spiritu Sancto, ita quod ablativus ille

construitur in ratione effectus formalis,

nominando effectum id quod a principio

est. Allegat quoque S. Bernardum de divino

amore dicentem : Amas te, amabilis

Domine, quum a Patre et Filio procedit

Spiritus Sanctus, amor Patris in Filium

et Filii ad Patrem, et tantus amor ut sit

unicus.

At vero de hac materia non scribit Du-

randus in Scripto suo quod vidi, sed ut in

ejusdem margine additur, in alio suo scri-

pto quserit sic : primo, utrum hsec sit

vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu

Sancto; secundo, an Pater diligat se Spi-

ritu Sancto, et Filius se Spiritu Sancto;

tertio, an Spiritus Sanctus diligat se Spiritu

Sancto. — Ad primam respondet quod

sic, quoniam Spiritus Sanctus procedit a

Patre et Filio ut amor : sed quilibet diligit

amore a se procedente. — Ad secundam

quoque respondet quod sic, quoniam sicut

se habet dicere ad Verbum, ita diligere

ad Spiritum Sanctum. Sed hsec est vera,

Pater dicit se Verbo : ergo et ista, Pater

diligit se Spiritu Sancto. Simili modo Fi-

lius diligit se Spiritu Sancto. — Ad ter-

tiam dicit, quod ejus solutio patet ex

dictis. Unde et illam videtur concedere,

Spiritus Sanctus diligit se Spiritu Sancto,

ita quod ly se construitur ibi quasi in

habitudine formse aut actus, quemadmodum

dicitur, Iste videt visione. Multse sunt

namque proprietates forma?, videlicet : di-

stinguere, continere, manifestare, unire,

etc. Haec Durandus.

Denique Scotus : Amor (ait) in nobis in

quantum est quid productum, habet ad

voluntatem ut producentem, relationem

A secundi modi : et illa forsan est mutua.

Habet etiam ad objectum aliam relationem

pertinentem ad tertium modum re-

lativorum : quae non est mutua. Nam sicut

scientia refertur ad scibile, ita amor ad

amabile, non econtra. Et sicut amor habet

formaliter habitudinem aliquam ad obje-

ctum, ita id quod producit amorem posset

denominari ab habitudine illa, si esset verbum

impositum hoc active significans. Ita

dico in divinis, quod Spiritus Sanctus vi

productionis suse, non quidem proprie,

B sed appropriate, est amor omnis entis ne-

cessario amati : propterea habet aliquam

relationem rationis formaliter ad sic ama-

tum, et producens ipsum amorem, potest

denominari ab eadem habitudine quasi

principiative ; sicque habitudo ut princi-

piative denominans, importatur per hoc

verbum, diligere, quando dicuntur Pater

et Filius se diligere Spiritu Sancto. Hoc

quippe est Patrem Filiumque producere

amorem qui est Patris ac Filii, quemadmodum

Patrem dicere se Verbo, est pro-

C ducere Verbum quod est declarans ipsum

Patrem. — Unde quum dicitur, Pater et

Filius diligunt se Spiritu Sancto, verbum

hoc, diligere, nec mere essentialiter nec

mere notionaliter sumitur, sed connotat

notionem, videlicet Spiritus. Sancti produ-

ctionem, et significat illam habitudinem

consequentem Spiritum Sanctum ad ama-

tum, non formaliter, sed principiative ; et

ratione illius habitudinis sequentis, est es-

sentiale quantum ad illius habitudinis terminum,quoniam

terminus ille non tantum

D est Spiritus Sanctus, sed et omne neces-

sario amabile, et quoad hoc fit conver-

sio, non quantum ad notionale connotatum.

Similiter dicere sumitur nec mere

essentialiter nec mere notionaliter, quando

conceditur Pater se dicere Verbo : imo

connotat notionem, puta gignitionem, et

importat in genito habitudinem declarati-

vi ad omne declarabile. — Haec Scotus.

Qui etiam reprehendit exemplum illud ab

aliis introductum, videlicet, Arbor floret

floribus : quoniam florere non est ver-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!