18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. DIST. XXXI 305

[temporis] ex tempore sic accepto ; imo A dicere Deum ab aeterno dominum exstitis-

ante tempus, puta in aevo, non tamen ab

aeterno. Secundo tempus sumitur large,

pro mensura cujuslibet mutationis; sicque

in instanti creationis exstitit tempus, id

est primum nunc temporis. Quum itaque

dicitur, Deus ccepit esse dominus ex tem-

pore, ly ex denotat ordinem : aut ergo

notat consequentiam, et sic non ccepit es-

se dominus temporis ex tempore; aut con-

comitantiam tantum, et ita coepit esse dominus

temporis ex tempore large sumpto,

id est simul cum tempore. Hsec Petrus.

Praeterea recolendum, quod doctores

etiam prsecipui ad preetactam queestionem

diversimode responderunt. Quidam

etenim, sicut et Petrus, hic dixerunt, quod

esse dominum non convenit Deo ab seter-

no. Idem dicit iEgidius, allegans ad hoc

evidentem Augustini auctoritatem quinto

de Trinitate, videlicet quod non debeamus

se, ne cogamur fateri creaturam quoque

ab aeterno fuisse : quia non potest dominus

appellari nisi sit cui dominetur. Alii, ut

Thomas de Argentina, concedunt quod ab

aeterno fuerit dominus. — Verum ad ista

assignatur concordia, quoniam dominus

dicitur vel ab actu dominandi, vel a potestate

et habitu dominandi : et primo

modo convenit ex tempore, creatura producta

; secundo modo convenit ab seterno.

Yerumtamen aptius reor quod non con-

B venerit ab seterno. Proprie namque loquen-

do, nomen hoc, dominus, dicit relationem.

Relatio autem non dicitur proprie ab

aptitudine, sed ab actu : sicut non dicitur

aliquis proprie pater quoniam potest aut

potuit generare, sed quoniam genuit. Sic

non proprie dicitur dominus quia po-

test servum habere, sed quoniam habet

servum.

DISTINCTIO XXXI

A. Quomodo dicatur Filius cequalis Patri, an secundum substantiam,

an secundum relationem ; ita et similis.

PRiETEREA

considerari oportet, quum tres personae coasquales sibi sint,

utrum relative hoc dicatur an secundum substantiam, et si relative, utrum

secundum relationem an secundum essentiam consideranda sit sequalitas;

deinde quid sit ipsa aequalitas. Ad quod dicimus, quia sicut simile nihil sibi est

(similitudo enim, ut ait Hilarius, sibi ipsi non est), ita et sequale aliquid sibi non

Hilar. de

dicitur : ac per hoc, sicut simile, ita et mquale relative dicitur. Dicitur ergo relative Hb.m'n.2; .23.

Filius sequalis Patri, et utrique Spiritus Sanctus. Est tamen sequalis Patri Filius

et utrique Spiritus Sanctus propter summam simplicitatem essentise et unitatem :

aaqualis est ergo Filius Patri secundum substantiam, non secundum relationem.

Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait : Quserimus secundum quid Aug.de Tri

aequalis sit Patri Filius. Non secundum hoc quod ad Patrem dicitur Filius, aequalis l^Ti hb

est Patri : restat ergo ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur. Quidquid

autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur : restat ergo ut secundum

substantiam sit aequalis. Eadem ergo est utriusque substantia. Item in sexto libro :

T. 20. 20

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!