18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

630 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XLVI ; QU.EST. II

Scd istud non snfficit : qnia qnnm dicitnr A

mala esse absolnte, nnllo addito, ly esse de-

•composi- signat comparationem * liujus privationis

tioncm

* composi

tione

ad subjectum, in qua comparatione* non

consistit ratio bonilatis; sicut etiam quum

art. 9.

dicimus albedinem esse absolute, significamus

ordinem ejus ad subjectum, quoniam

esse accidentis, est inesse. Sed com-

paratio mali ad bonum quod ex eo elicitur,

designat ly esse positum in hoc dicto :

mala esse occasiones bonorum. Ideo hoc

bonum est, utpote mala esse occasiones

bonorum ; sed mala esse simpliciter, non B

est bonum. Itaque mala fieri non est causa

boni, nisi occasionaliter et per accidens.

— Quocirca sciendum, quorl triplex est

causa per accidens. Quaedam quae nihil

operatur ad effectum, sicut musica sedi-

ficatoris ad domum. Est etiam qufedam

causa per accidens quae attingit effectum,

quem tamen praeter intentionem suam in-

ducit, ut fortuna et casus : sicut patet in

fodiente sepulcrum et inveniente thesaurum.

Tertia, quae aliquid operatur, non

tamen attingit effectum, sed aliquid effe- C

ctui junctum ; sicque mala fieri est per

accidens causa boni : quemadmodum

per-

secutio tyranni non attingit patientiam

martyris, sed corporis cruciatum, qui est

patientise materia. Et talis causa proprie

appellatur occasio. Idcirco non sequitur

quod mala fieri sit bonum : quoniam unum

contrariorum potest per accidens esse cau-

sa alterius, sicut frigidum per accidens

calefacit, ut oclavo Physicorum habetur.

Haec Thomas in Scripto.

Hinc quoque in prima parfe Summae, D

quaestione nonadecima : Ratio(inquit)boni

est ratio appetibilis; malum autem opponitur

bono : hinc impossibile est malum

appeti in quantum hujusmodi, neque ap-

petitu nalurali, nec animali, nec intellectuali.

Sed per accidens aliquod malum

appetitur, in quantum ad aliquod bonum

consequitur : quod patet in quolibet ap-

petitu. Nam agens naturale non intendit

privationem neque corruptionem, sed formam

suam, cui conjuugilur privatio for-

mae alterius, et generationem unius, quae

est corruptio alterius. Leo enim occidens

cervum, intendit sui ipsius cibationem,

cui conjungitur cervi occisio; sic et for-

nicator intendit delectationem, cui anneclitur

deformilas culpae. Malum autem

quod conjungitur alicui bono, est privatio

allerius boni. Nunquam ergo malum appeteretur,

nec per accidens, nisi bonum

cui conjungitur malum, magis desideraretur

quam bonum quod privatur per ma-

lum. Nullum autem bonum Deus magis

vult quam suam bonitatem : vult tamen

aliquod bonum magis quam aliud. Hinc

malum culpae, quod privat ordinem ad

bonum divinum, Deus nequaquam vult;

sed malum naturalis defectus et malum

pcenae vult, volendo aliquod bonum cui

conjungitur tale malum : sicut volendo

justitiam, vult injusti punitionem, et vo-

lendo ordinem naturae servari, vult quaedam

naturaliter corrumpi. — Hinc quod

in Enchiridio loquitur Augustinus, Quam-

vis mala non sint bona, tamen bonum est

ut non solum sint bona, sed etiam mala :

intelligendum est, quod malum esse sit

bonum per accidens. Nam et sic coopera-

tur ad universi perfectionem atque deco-

rem, prout quarto de Divinis nominibus

capitulo S. Dionysius protestatur. Augu-

stinus quoque in Enchiridio : Ex

omnibus,

ait, consistit universi magna et admira-

bilis pulchrifudo, dum et id quod in se

malum est, bene ordinatum et suo loco

positum,eminentius bona commendat.Haec

Thomas in Summa. — De hoc et in Summa

contra gentiles, libro secundo, et po-

tissime in Summa sua de malo, diffusius

tractat. — Concordat per omnia Petrus.

Porro Richardus hic loquitur : Bonum

esse malum fieri, intelligi potest duplici-

ter : primo simpliciter; secundo alicui.

Ilaque malum fieri non est simpliciter

bonum, loquendo de malo formaliter, in

quantum est malum ac deforme : quia sic

malum fieri, est deficere et averti a summo

bono, atque ab eo quod est secundum

naturam, ad id quod est praeter naturam.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!