18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXXVII 427

Quomodo autem Deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quse

supra dicta sunt, quum de Spiritus Sancti processione temporali ageretur : ubi, dist. XIV .

licet ex parte, exponitur (ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus) icor.xw,

quomodo Spiritus Sanctus habitet in nobis, qui non sine Patre et Filio inhabitat.

G. Ubi erat vel habitabat Deus antequam esset creatura.

Si autem quaeris, ubi habitabat Deus antequam sancti essent ; dicimus, quia iri

se babitabat. Unde Augustinus in libro contra Maximinum : In templo (inquit) suo Au g . Con-

habitat Deus, scilicet in sanctis, qui sunt templum Dei modo secundum fidem ^mT.t

ambulantes, et templum Dei erunt aliquando secundum speciem, qualiter etiam J^^f 3 "

nunc templum Dei sunt angeli. Sed dicet aliquis, Antequam faceret Deus coelum Ps - Xi 5 -

et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud

se habitat, et apud se est. Non ergo sancti sic sunt domus Dei, ut ea subtracta

cadat Deus :

imo

sic habitat Deus in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant.

D. Multa hic breviter docet qum confirmant prcedicta.

9 "

16 -

I Cor. 111,

Sciendum est etiam, quia ut ait Augustinus in libro ad Dardanum, dici nisi Au g . E P ist.

stultissime nequit, Spiritum Sanctum non habere locum in nostro corpore, quod

totum anima nostra impleverit ; stultius etiam dicitur, angustiis alicubi impediri

Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus alicubi simul esse non possint.

Verum illud est multo mirabilius, quod quum Deus ubique sit totus, non tamen in ibid. n . i6.

omnibus habitat. Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis pe-

nitus ignoret, quod in aliquo possit habitare Pater et Filius, in quo non habitet

Spiritus Sanctus, aut in aliquo Spiritus Sanctus, in quo non habitet Pater et Filius?

Fatendum est ergo, ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique

per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim inhabitationem gratia? non dicimus,

Pater noster qui es ubique, quum et hoc verum sit ; sed, Qui es in ccelis, id est in Matth. vr,

sanctis, in quibus est quodam excellentiori modo.

E. Quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium

Deum, et non quorumdam cognoscentium.

Illud quoque mirabile est, quia ut ait Augustinus in eodem, Deus est inhabita- Aug.Epist.

tor quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium

Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Rom.i, 21.

Deum glorificant. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi

et regenerati Spiritu Sancto, qui nondum valent cognoscere Deum. Ergo quem po-

tuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi

autem sunt ilfi quibus hoc est Deum habere quod nosse. Hic aliquatenus aperit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!