18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXVII 235

utroque; et haec eadem dicitur processio. In praemissis ergo locutionibus eaedem

significatae sunt proprietates.

G. Quomodo non est omnino idem dicere, esse Patrem et genuisse

vel habere Filium, ita et de aliis.

Nec tamen videtur nobis omnino esse idem dicere, aliquid esse Patrem et

genuisse Filium, vel aliquid esse Filium et habere Patrem, vel esse Spiritum San-

ctum et procedere ab utroque : alioqui Pater non esset nomen hypostasis, id est

personae, sed proprietatis tantum ; similiter Filius et Spiritus Sanctus : et ita non

per tria nomina significarentur tres personae. Ideoque dicimus, quia Patris nomen

non tantum relationem notat, sed etiam hypostasim, id est subsistentiam, signifi-

cat; ita et Filius et Spiritus Sanctus. Relationum vero vocabula, scilicet paternitas,

filiatio, processio, vel gignere, gigni, procedere, ipsas tantum relationes, non hypostases,

significant, sive habere Filium et habere Patrem : ut verbi gratia, quum

dicimus, Deus est Pater, nomine Patris et relationem notamus, et divinam hypo-

stasim significamus, ut sit intelligentia talis : Deus vel divina essentia est Pater, id

est ille qui genuit, scilicet hypostasis quae habet Filium. Similiter Deus est Filius,

id est hypostasis genita vel habens Patrem. Ita etiam, Deus est Spiritus Sanctus, id

est hypostasis procedens ab utroque, sive ille qui procedit. Quum vero nomina

relationum ponimus in praedicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypo-

stases : ut quum dicimus, Deus genuit, id est, habet Filium ; et Deus genitus est, id

est, habet Patrem. Et tunc oportet intelligi in subjectis hypostases tantum, non

essentiam, quae illis proprietatibus determinantur.

D. Quod proprietates determinant hypostases, non substantiam,

id est naturam.

Illae enim proprietates singulae singulis proprie conveniunt personis, et per eas

personae determinantur, et a se invicem differunt, sed a se non secedunt. Unde

Joannes Damascenus : Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, Damasc.de

.., , . ... „, Fide orthosed

secundum charactenstica ldiomata, ld est determmativas propnetates. Lhara- doxa,iib.m,

c '

cteristica vero, id est determinativa, sunt hypostaseon, et non naturae : etenim

hypostases determinant. Item : Esse quidem intemporaliter et aeternaliter dicimus ibid. c. i.

divinam Verbi hypostasim, simplicem, omnia habentem quae habet Pater, ut ejus

ojjLoofaiov, id est consubstantialem, nativitatis modo et habitudine a paternali hypo-

stasi differentem, nunquam vero a paternali hypostasi secedentem. Idem apertius

exprimens personales proprietates, in eodem ait : Differentiam hypostaseon, id est ibid.c.5.

personarum, in tribus proprietatibus, id est paternali et filiali et processibili, reco-

gnoscimus; insecessibiles autem ipsas hypostases et inclistabiles invicem, et unitas

quidem inconfusibiliter (tres enim sunt, etsi unitae), divisas autem indistanter.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!