18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

300 1N LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XXX ; QU.EST. II

rationis importata in eis fundatnr super

essenliam et virtulem operationemque Dei

communem pt-rsonis : quaB operatio est

realiter divina essentia.

Ex his patet ad ohjecta solutio. Ad primum

enim dicendum, quod invariahilissimo

Deo de novo nil convenit per mutationem

factam in ipso, sed per hoc quod

aliquid de novo aliter habet se ad ipsum.

Nec ipse quantum est ex parte ipsius,

aliler et aliter habet se ad creata : imo

quidquid de novo vel ex tempore opera-

tur in eis, ab aeterna et invariabili ejus

disposilione ac voluntate procedit. — Ad

secundum, quod omnia nomina qua) sic

ex lempore prsedicantur de Deo, relalionein

important, secundum Durandum : et

quamvis illa relatio non sit realiter in

Deo, tamen fundamentum ejus est realiter

in eo ; et nomina illa utrumque signifi-

cant, et ita vere designant quid reale in

Deo consistere, quod est virtus et actio

creativa, quse est ipsemet Deus. — Ad ter-

tium patet ex dictis formalis solulio.

SEcundo

QU^STIO II

solet hic principaliter quseri,

An nomina ista dicta de Deo

ex tempore, designent divinam essentiam,seu

utrum seeundum substantiam

dicantur de Deo.

Verum ad hoc in prsecedenti qusestione

responsum est, et dictum quod principa-

liter divinam importent essentiam.

Plenius tamen respondendo, tangam Bo-

naventura? solulionem : Aliquid, inquit,

pnodicari aut dici secundum relationem,

contingit dupliciter : primo, secundum

ivin ;

secundo, penes modum. Realis autem

relatio Iriplex est. Aliquando enim funda-

tur super proprielatem accidentalem, ut

similitudo in duplici albedine. Aliquando

super dependentiam essentialem, sicui re-

spectus seu relatio maleriae ad formam :

A nam ut ait Philosophus, materia hoc ipsum

quod est, est ad alterum. Aliquando super

originem naturalem, sicut effectus ad causam,

et filii ad patrem. Prima relatio non

potest esse in Deo, quia in ipso nulla est

accidentalis proprietas; nec secunda, quia

in Deo nulla est dependentia. Tertia est in

Deo non respectu creatura?, sed personse

divinse : quoniam ista relatio non dicit

nisi distinctionem atque originis ordinem,

quse sunt in divinis. Una quoque persona

divina realiter habet se aJiter ad unam

B quam ad aliam per relationem realem. Ad

creaturam vero Deus non habet ordinem,

nec aliam et aliam habitudinem : ideo

relatio ad creaturam nequaquam realiter

est in Deo. Porro creatura ad Deum ordinem

et habitudinem habet omnibus modis

prsetactis, videlicet mediante proprietate

accidentali, et dependentia essentiali, et

origine naturali. Ideo secundum omnem

modum refertur creatura ad Deum rela-

tione reali. — Prsedicta itaque nomina di-

cta de Deo, non important relationem in

G Deo secundum rem, sed solum secundum

modum intelligendi : cui relationi ratio-

nis correspondet in Deo divina essentia.

Hinc et Philosophus duodecimo Primse phi-

losophise testatur, quod summum et primum

bonum non ordinatur ad ista creata;

et rursus fatetur, quod Deus non habet

ordinem nec habitudinem ullam ad alia.

Atque in libro de Causis asseritur, quod

prima causa eodem modo se habet ad om-

nia, sed alia non eodem modo se habent

ad ipsam. Ideo nomina illa qua? ex tempo-

D re dicuntur de Deo, dicunt pure substantiam

circa ipsum secundum rem, relationem

vero in ipso secundum modum

intelligendi, sed in creatura relationem

dicunt realem. Hsec Bonaventura.

Hinc Thomas : Nihil. autem dicitur de

Deo ex tempore, nisi quod habitudinem

imporlat ad creaturain.Habitudo autem Dei

ad creaturam potest designari dupliciter :

primo, secundum quod creatura refertur

ad ipsum sicut in primum principium;

secundo, prout refertur in ipsum sicut in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!