18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

umpi :

AN CARITAS MINUATUR 61

non quod venialia quamdiu infra A ctiva causa mali culpse, sed quod per

limites suos manent, tollant gratuita, sed

quoniam vehementer debilitant, remittunt

ac minuunt ea,et ad mortale,quo corrumpuntur,

disponunt. Deus etenim, quamvis

caritatem infundat, tamen ad hoc eam

nobis infundit, ut bene utamur eadem

et proficiamus per ipsam atque in ipsa,

!c.xix,i3. quemadmodum in Evangelio : Negotiami-

ni, inquit, dum venio. Unde et de talentis

Matth. concessis exigit lucrum. Quod si ita egeri-

" mus,

crescit, vigoratur et augetur in nobis

caritas Dei, gratia et virtus omnis infusa;

si vero negligentes fuerimus, tepescunt,

remittuntur, languescunt et minuuntur in

nobis, sicut et experientia docet. Imo si

caritas in se ipsa seque intensa maneret in

his qui prope ruinam sunt, in aeque fortes

erumperet actus, levi saltem celerique conatu,

et venialia cuncta consumeret, quum

sit spiritualis ignis et virtus expeditissime

agens. Eisdem itaque gradibus caritas

crescit et decrescit, remittitur et augetur.

Propter quod super illud primi ad Thessa-

Thess. v, lonicenses, Deus pacis sanctificet vos per

omnia, loquitur Glossa : Gratia Spiritus

Saneti quse data est nobis in Baptismo,

servetur integra et incorrupta, ne vitio

nostro et immunditia corrumpatur aut minuatur

vel fugetur : quia dum agit homo

quse odit Spiritus Sanctus, recedit ab eo

gratia ejus penitus, aut minuitur. Ad quod

probandum possent multse auctoritates et

rationes adduci : quas brevitati studens

omitto, quia et has reor sufficere. Etenim

certum est quod sicut mortale peccatum

est mera aversio ab ultimo fine, sic veniale

est obliquatio aliqua ab eodem : alio-

qui non disponeret nec frequentia sua

perduceret ad mortale.

Rationes quoque contra positionem istam

inductse, monstrantur invalidse et sol-

vuntur facillime : ut quum Thomas et alii

dicunt, Causa diminutionis caritatis non

potest sumi ex parte Dei, neque ex parte

actus nostri; dico quod sumitur ex parte

Dei, et etiam ex parte actus nostri : non

quod Deus gloriosus et sanctus sit effe-

accidens est causa diminutionis istius pro-

pter demeritum noslrum, in quantum diminutio

ista est malum poenee. Nec mirum

si sic fit causa diminutionis caritatis,

quum sic sit causa omnimodse subtracti-

onis corruptionisque ejus : causa, inquam,

permissiva, desinens conservare, sicut est

causa obdurationis et obstinationis, gratiam

non prsestando : quemadmodum nau-

ta per suam absentiam fertur causa nau-

fragii. Juxta quem modum loquitur Isaias

B Omnipotenti : Quare nos errare fecisti de /s.lxih,i7.

viis tuis, indurasti corda nostra ne timeremus

te? Sed actus venialis peccati seu

veniale in omissione consistens, est causa

dispositiva et meritoria diminutionis isti-

us. Qui enim negligenter et leviter habet

se, ridendo, fabulando aut simili modo

venialiter excedendo, prorsus meretur ut

Deus modo prsetacto caritatem in ipso diminuat

: quod et Deus altissimus justissime

agit. Nec ullum est dubium, imo et

experimentaliter constat, quod homo qui

C non est sollicitus jugiter venialia evitare,

grande patitur detrimentum illuminatio-

nis divinse ac profectus interni : idcirco

enim tam pauci ad perfectionem et san-

ctitatem pertingunt. — Deinde quum di-

citur, quod cessatio ab actu non est causa

diminutionis istius, et quod firmitas cari-

tatis non est ex actibus nostris ; jam responsum

est, quod cessatio ab agendo et

omissio venialiter culpabilis, est causa

meritoria et dispositiva diminutionis istius

: imo cessatio ab actu qui cadit sub

D prsecepto, est taliter causa destructionis

caritatis. Similiter dico, quod actus nostri

boni et custodia cordis, diligentia et cona-

tus proficiendi, sunt meritoria et disposi-

tiva causa profectus et radicationis atque

majoris firmitatis et augmenti caritatis.

Unde Eusebius contestatur : Quantum nos

apposuerimus ad diligentiam et conatum,

tantum Deus apponet ad gratiam et pro-

fectum. Ideo Dominus ait per Zachariam :

Convertimini ad me, et convertar ad vos. Zach. 1,3.

Jacobus quoque apostolus : Appropinquate /acoi..v,8.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!