18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

282 LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXIX

cipia. Ecce aperte ostendit Augustinus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum

esse unum principiuin rerum creatarum, id est uno eodemque modo esse princi-

pium :

et illum modum satis aperuit, quia scilicet operantur omnia ; et quia simi-

• simui liter * operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur.

G. Ilic ostendit, quomodo Pater sit principium Filii, et ipse

et Filius principium Spiritus Sancti.

Deinde in eodem libro continue ostendit, quomodo Pater dicatur principium ad

Filium. et ad Spiritum Sanctum ipse et Filius, dicens ideo Patrem esse principium

Filii, quia genuit eum, et Patrem et Filium esse principium Spiritus Sancti, quia

Aug.deTri- Spiritus Sanctus procedit vel datur ab utroque. Ait enim ita : Si gignens ad id

v, ii i5. quod gignitur principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum.

/oann.xv, Utrum autem et ad Spiritum Sanctum principium sit Pater, quia dictum est, De

26.

Patre procedit, non parva qusestio est. Quod si ita est, non jam principium ejus

tantum erit rei quam gignit vel facit, sed et ejus quam dat et quse procedit ab ipso.

Si ergo quod datur vel quod procedit, principium habet a quo datur vel procedit,

* et fatendum est Patrem vel* Filium unum principium esse Spiritus Sancti, non duo

principia. Sed sicut Pater et Filius ad creaturam relative unus creator et unus

Dominus dicitur, sic relative ad Spiritum Sanctum, unum principium. Ad crea-

turam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium sunt, sicut unus

creator et unus dominus. Ecce habes quod Pater principium Filii dicitur, quia

genuit eum. Qua ergo notione est Pater, ea principium Filii dicitur, id est genera-

tione, secundum quam etiam dicitur auctor Filii.

Hiiar. de Unde Hilarius in quarto libro de Trinitate ita ait : Ipso quo Pater dicitur, ejus

iib. iv.n.o. quem genuit auctor ostenditur, id nomen habens quod neque ex alio profectum

ibid.n.6. intelligatur, et ex quo is qui genitus est, substitisse doceatur. Novit Ecclesia unum

innascibilem Deum, novit unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem ab origine

liberum, confitetur et Filii originem ab initio ; non ipsum ab initio, sed ab ininitia-

bili ; non per se ipsum, sed ab eo qui a nemine est, natum ab aeterno, nativitatem

scilicet ex paterna aeternitate sumentem. Edita est hic fidei professio, sed profes-

sionis ratio nondum exposita est, et ideo quserenda, scilicet quomodo intelligendum

sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab in-

initiabili. Hoc utique subdens, determinavit quomodo acceperit initium, inquiens

ita intelligas originem Filii esse

originem Filii esse ab initio, ac si diceret : Non

ab initio, quasi ipse Filius habeat initium, sed quia ipse est ab ininitiabili, id

est a Patre, a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de principio, non

est tamen concedendum quod Filius habeat principium. Quumque Filius sit princi-

pium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de

principio principium sine principio, sicut Filius non est Pater; neque tamen duo

principia, sed unum, sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus creator.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!