18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1G IN LTBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XVII \ QU.EST. I

Sanctus mox excitaret liberum arbitrium

ad meritorium actum. — Insuper, quod

Scotus dicit Spiritum Sanctum esse formam

virtulum. quamvis verum est de forma

efficienter exemplariterque formante,

hoc tamen non sufficit huic proposito,

quia oportet in anima esse unam virtutem

supremam formaliter inha?rentem, quse sit

ceterarum virtutum motrix formalis, ver-

tex, vita et forma interior.

Introducit demum Scotus circa qusestionem

hanc multas difficultates (ut apparet)

supervacuas, curiosas, quibus immorari,

magis videtur fractio capitis et impedimentum

devotionis, quam occupatio fru-

ctuosa. — Prseterea dicit, quod nec sola

caritas, nec sola voluntas sit principium

elicitivum actus dilectionis seu meritorise

actionis : et in hoc ipsi consentio. Addit

quoque, quod voluntas cum caritate est

totale principium actus meritorii : quod

quamvis aliquo modo queat salvari, loquendo

videlicet de interiori principio,

potest tamen et impugnari, quia neces-

sario concurrit atque requiritur actualis

motio et specialis cooperatio Spiritus San-

cti. Ulterius dicit, quod voluntas est prin-

cipalior causa respectu actus, caritas vero

respectu meriti et acceptationis : quod

forsan juxta modum suum loquendi, for-

maliter potest admitti. Asserit item, quod

neutra causarum istarum accipit causali-

tatem ab alia, ita quod nec voluntas habet

causalitatem ad operandum a caritate, nec

econtrario. Quod monstratur erroneum,

quum certum sit voluntatem a caritate in-

clinari et affici, vivificari atque idoneam

fieri ad producendum meritorios actus,

et ad movendum imperialiter, efficaciter

ac meritorie alias vires ac virtutes ad ac-

tus suos : ad quae sine caritate est impo-

tens. Caritas quoque quum sit accidens

voluntati tanquam proximo subjecto inhae-

rens, fulcimentum et aliquid vigoris, con-

servationis et efficaciae sortilur ab ea, et

juvant se invicem cooperanturque mutuo.

At vero Durandus : Omnes, inquit, po-

nunt caritalem increatam, quse Deus est,

A juxta illud : Deus caritas est. Omnes quo- Uoann. iv,

que ponunt aliquam caritatem creatam,

quse potest sumi dupliciter : primo, pro

actu quo diligimus Deum, et hanc omnes

concedunt ; vel pro habitu, et hanc negat

Magister. Ponit enim libro secundo, quod

gratia exsistente in essentia animse, non

oporleat aliquem ponere habitum in vo-

luntate, mediante quo eliciatur actus di-

lectionis meritoriee. — Deinde Durandus

circa hoc ponit opinionem ^Egidii et ejus

motiva jam tacta, et efficaciter reprobat

B ea ; et addit : Operatio sciri facit seu ar-

guit formam. Caritatis autem duplex est

operatio : prima, hominem reddere Deo

carum ; secunda est dirigere seu ad me-

ritorium actum perficere. Videndum ergo

propter quam operationum istarum opor-

teat ponere caritatem creatam in anima.

Et videtur quod non propter primam, quoniam

homo potest Deo esse carus sine

caritate ipsum informante : quoniam omne

donum Dei exsistens in homine pro-

cedit a caritate qua Deus primo diligit

C hominem : prius ergo sumus Deo cari,

quam caritas nobis infundatur ab eo. Igi-

tur propter secundam caritatis operationem

oportet ponere habitum caritatis in

voluntate, videlicet ad promerendum vitam

geternam de condigno. Ex puris nam-

que naturalibus non meremur, saltem de

condigno, quamvis de congruo. Denique

quum Spiritus Sanctus moveat voluntatem

ad meritorium actum, hoc est vel per

modum objecti cogniti tantum, vel etiam

per modum agentis, inclinantis volunta-

D tem in objectum sic cognitum. Non primo

modo, quia sic movet voluntatem in na-

turali dilectione, quae non est meritoria

de condigno : ergo secundo. Yerumtamen

circa hsec multa scribit Durandus, quse

suis locis discutientur.

Porro, quod ait hominem posse esse

Deo carum sine caritate in ipso homine

exsistente, non videtur bene sonare, quum

scriptum sit, Sine fide impossibile est pla- nebr. xi,6.

cere Deo : ergo nec sine caritate. Et rur-

sus ait Scriptura : Neminem

diligit Deus sop.vn.as.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!