18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

188 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XXIV ; QU.EST. VII

aliter idem sunt natura et res natura?, id

est suppositum ; est tamen accidentalis

pro tanto quantum accidit natura? a sup-

positis participari et per ea multiplicari.

— Unitas vero accidentalis, qua? est principium

numeri accidentalis, qui est species

quantitatis discreta?, est in magnitudine

continua solum; et est accidentalis in re,

quia per formam continuitatis, qua totum

est accidentaliter unum actuque indivi-

sum, tam quoad separationem partium realem

ad invicem quam quoad distinctam

signalionem earum in ipso, natum est di-

vidi et signari in plura. A tali etenim uno

continuo procedit numerus quantitatis dis-

creta?, quum unum illud continuum ac-

tu, dividitur aut signatur in partes suas

integrales : qui numerus accidentalis est,

quoniam qua?libet unitatum suarum est

accidentalis. Pluralitas quippe ex aggrega-

tione est unitatum :

qua? quum fuerint

disgregata?, faciunt multitudinem ; si vero

fuerint congregata? seu indivisa? ab invi-

cem, faciunt magnitudinem. Sicque licet

secundum intellectualem abstractionem

prior sit simplicitate quantitas discreta

quam quantitas continua, tamen natura et

re prior est quantitas continua, quum ex

ea quantitas generetur discreta, qua? per

solam signationem partium in continuo

prsecedit abstractione continuum : et utri-

usque quantitatis una est radix, puta ma-

teria. Generatio quoque quantitatis dis-

cretse ex continuo, duobus fit modis :

primo, per realem continui divisionem et

partium ejus separationem ; secundo, per

inlellectualem divisionem seu actualem

signationem in continuo permanente in-

tegro factam, secundum quod aliqua ma-

gnitudo dicitur pedalis, bipedalis aut tri-

pedalis : sicque magnitudines in se ipsis

quodammodo, scilicet potentialiter, nu-

meri sunt, secundum Philosophum libro

Posteriorum. Haec Henricus.

His consonare videtur quod ait Duran-

quod est principium nume-

dus : Unum

ri, dicit aliquid positivum in quanto, cui

competit ratio mensura? respectu multitu-

A dinis ; tamen mensura, qua? est relatio,

non est de significato ipsius. Non enim

idem est, esse aliquid numeri, et esse

mensuram ejus, nisi sicut fundamentum

et relatio sequens sunt idem. Ex quo pa-

tet quid dicat unum quod est principium

numeri, sub uno quod cum ente convertitur

: quoniam dicit specialem indivisionem

in natura quantitatis, et ultra hoc

dicit aliquid numeri : et in hoc dicit ali-

quid positivum, quod convenit ei ratione

sui fundamenti ; rationem autem mensu-

B ra? non importat nisi extrinsece. Ha?c Du-

randus.

Sed istud videtur contrarium positioni

Thoma?, qui (ut paulo ante in secunda

hujus distinctionis patuit qua?stione) af-

firmat, quod unum quod est principium

numeri, superaddit enti esse mensura?.

Gontra quam positionem iEgidius quoque

prolixe hic scribit, inter cetera loquens :

Hoc dictum stare non potest, quoniam

sicut reprobatur opinio dicentium, quod

unum quod est principium numeri non

G dicit nisi quid privativum (quod reprobatur,

quoniam unum istud constituit nume-

rum, qui est realis species quantitatis), ita

improbatur quod unum dicat esse men-

sura?, quum mensura exsistat relatio, et

ex relatione non constituitur absolutum

seu species quantitatis. Verum ad hoc pro

defensione S. Thoma? poterit responderi,

quod dicat unum hoc addere esse mensura?

materialiter : quoniam ei quod addit

ultra ens, competit ratio mensura? respe-

ctu multitudinis, ut etiam Durandus fate-

D tur, et Thomas auctoritate Aristotelis ido-

nee probat ; non tamen dicit unum hoc

mensuram aut relationem formaliter : et

per hoc omnia dissolvuntur argumenta

^Egidii.

ULtimo

QU^STIO VII

qua?ritur, An sicut in di-

vinis ponitur unitas duplex,

videlicet essentialis et personalis,

p. 180 A.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!