18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

UTRUM MAGNITUDO CONVENIAT DIVINIS PERSONIS, ETC. 107

et relatione, ita quod queelibet sit conti-

nens et contentum ratione totius : potest

tamen ratione alterius partis. Nam esse in

alio, et in quo sit aliud illud seu alius

ille, opponuntur secundum proprias ra-

tiones, sicut esse ab alio et a quo aliud.

Ergo nihil unum et idem secimdum idem

et respectu ejusdem est in alio, et aliud

illud in ipso. Hoc autem sequeretur si Pa-

ter esset in Filio et econtra, quilibet ra-

tione totius constituti ex essentia atque

relatione. Una etiam persona non dicitur

proprie esse in alia ratione relationis,

quamvis per eam sit de intellectu alte-

rius : quoniam

habitudo ut ad qnem, et

ut in quo, habitudines sunt diversse. Per

relationem quoque una persona distingui-

tur ab alia, ergo non est ratio quod una

sit in alia : imo id per quod una est in

alia, est utrique commune. Restat ergo

quod una sit in alia ratione ejusdem es-

sentiee. Yerumtamen persona non est ut

in qua est alia, ratione solius essentise

(quia tunc per idem conveniret persona?

esse in alio, et in quo est aliud, quod jam

reprobatum est) ; sed convenit personse ut

in ipsa sit alia, ratione totius constituti :

sicut Filio ratione essentiee convenit quod

sit in Patre, sed Patri ut in quo sit Filius,

convenit ratione totius constituti ; et simi-

liter in aliis quoque rationabile esse vi-

detur. Illud enim in quo est aliud, debet

excedere vel esse in plus quam illud quod

in ipso est. Et ita se habet Pater rati-

one totius constituti, ad Filium ratione

essentiae ; similiter econtrario. Hsec Du-

randus.

Cujus tota positio videtur erronea, et

dictis Thomse, Alberti, Udalrici, imo et

Damasceni contraria. Atque in primis,

quod in divinis utitur nominibus totius

et partis, improprium est; nec necessitas

eum coegit, quoniam vice partis poterat

nominare essentiam vel relationem. — De-

inde ad motiva ejus respondeo, quod mul-

ta formaliter differunt, quse tamen in

invicem sunt, id est unum in alio et econtra

: imo qusedam realiter differunt, et

A tamen unum in alio est et econlrario. Non

enim potest negari quod ipsemet Unige-

nitus Patris dixit : Ego in Patre, et Pater

in me est ; et rursus Joannis septimodecimo

: Tu, Pater, in me, et ego in te, ut et Joann.wn,

ipsi in nobis unum sint ; ego in eis, et t{

tu in me. llaque non solum una divina

persona est in alia, et econtra; sed etiam

Trinitas adoranda est in electis fidelibus,

et ipsi in Trinitate consistunt et in qualibet

divina persona, quamvis alio modo

quam divina? persona? in se ipsis. Itaque

B unum et idem secundum idem et respectu

ejusdem est in alio, et econtra; non tamen

omnino eodem modo : sicut modo expo-

situm est qualiter Pater est in Filio et

econtra, secundum modum distinctum et

habitudinem differentem. Et quamvis una

persona divina per relationem distingua-

tur ab alia, ex hoc tamen non sequitur

quin ratione ejusdem relationis sit in ea

et econtrario : imo in relativis multis

hoc sequitur, quorum unum definitur per

aliud, preecipue autem in divinis, ubi non

C est emanatio personalis nisi ad intra, ita

quod persona emanans manet in persona

producente. Sed verum est quod idem non

est causa seu ratio distinctionis et con-

venientiee, saltem secundum idem, seu

uniformiter consideratum. — At vero quod

dicit Patri convenire quod in ipso sit Fi-

lius, ratione totius constituti ipsius Patris,

quia Pater ut sic, aliquo modo se habet

in plus quam Filius Filiumque excedit,

loquendo de Filio ratione solius essentise,

inconvenienter omnino dictum censetur :

D quia ut patuit, divinse personee sunt in se

ipsis per omnimodam sequalitatem et cir-

cumincessionem, non sicut majus et mi-

nus, nec sicut circumscribens et circum-

scriptum. De istis pertranseo, quia ex

dictis innotescunt.

Unde et Richardus hic scribit : Quadibet

divina persona est in alia, et essentia in

qualibet persona, et quselibet persona in

essentia ; sed modo differenti : quia essen-

tia in qualibet est persona prout natura

est in supposito; quselibet vero persona

jbid , 3

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!