18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

560 1N LIBRl.M I SENTENTIARtJM. DIST. XLII ; QTLEST. I

voluntas in Deo, secundum rationem et A

ordinem intelligendi, esl ante potentiam.

Praeterea, Anselmus in libro Cur Deus lio-

mo :

Jn oinnibus, inquil, habentibus vo-

luntatem el potestatem, potestas sequitur

voluntatem : ut, possum ambulare, si volo;

possum loqui, si volo. Ergo et in Deo

sic esse videtur.

Dicendum, quod potentia tribus modis

consideralur. Uno modo ut est genus

omnium potestatum quocumque modo di-

claruin : el ila non referlur ad actum,

sed in inferendo sequitur ad scientiam ac B

voluntatem el quamlibet aliam potestatem,

sicut genus ad speciem. Sicque potentia

praecedit voluntatem atque scientiam, secundum

quod ait Richardus : Ex potentia

est scientia, et ex potentia ac scientia est

dilectio seu voluntas. Alio modo dicitur

potentia comparata ad opus indefinile :

ita dicimus, quod Deus multa potest de

potentia absolula, quae nec facit nec fa-

ciet. Tertio dicitur potentia regulata ab

arte operativa, et exsequens praeconceptum

a sapientia et volitum a voluntate : G

et haec non est nisi eorum quae fuerunt

vel sunt aut erunt. Similiter scientia du-

pliciter sumitur : primo, pro scientia spe-

culativa, quae est boni et mali; secundo,

pro scientia approbationis, quae est boni

tantum.Voluntas quoque accipi potest pro-

ut est generalis omnium virium et potentiarum

motor ad actum : quemadmodum

dicitur per respectum ad volitum quod est

bonum :

et hoc modo dicfa, est in aequo

cum potentia secundo et lertio modo di-

cta. Scientia autem secundo modo dicta,

est in aequo cum potentia et voluntate ul-

timo modo sumptis. — Haec Albertus.

Idem Udalricus,qui in Summa sua, libro

secundo, de potentia et omnipotentia Dei

et

scribit diffuse : ex qua supra allegata sunt

inulta, el infra qua?dam tangentur.

Insuper Thomas : Nomen (inquit) po-

tentiae primo fuit impositum ad designandum

hominum potestatem, prout dicimus

quosdam homines esse potentes, ut loqui-

lur Avicenna ; deinde translatum est ad

res naturales. Dicitur autem in hominibus

esse potens,qui de aliis facere potest quod

vult sine impedimento; et secundum quod

impediri polest, sic minuitur ejus poten-

tia. Impeditur vero potentia alicujus nalu-

ralis voluntariive agentis,in quanlum pati

potest ab aliquo. Unde de ratione potentiae

quantum ad primam sui impositionem,

est non posse pati. Hinc et illud quod non

potest pati, quum nec agere possit, dicilur

potens : nam durum dicimus, quod habet

potentiam ut non secetur. — Ex quibus

concluditur, Deo convenire potentiam secundum

perfectam potentiae rationem :

tum quia omnia agit ut prima causa, quod

convenit ei in quantum est primus perfe-

ctusque actus et prima activa potentia, nihil

etenim agit nisi ut ens in actu; tum

quia nil patitur, quod convenit ei in quantum

est purus actus sine admixtione to-

tius materialis proprietatis et potentialita-

tis. Quumque potentia dicat principium

actionis, quidquid est actionis principium

vocatur potentia, ut calor et frigus. Sic

quoque divina essentia secundum quod

est principium operationis, vocatur poten-

dicimus, Intelligo, quia volo; Ambulo, quia

volo. — Ilaque potentia primo modo sumtia;

nec potentia in

ab essentia.

Deo est aliquid aliud

pta, voluntatem scientiamque praecedit Praeterea, si quis instet, quia secundum

non autem secundo et tertio modo acce- D Philosophum quinto Metaphysicae, omnis

pta. Scientia vero primo modo dicta, prae- polentia vel est activa, aut passiva. Et cercedit

potenliam secundo aut tertio modo tum quod Deo non competat passiva po-

dictam. Voluntas demum secundo modo tentia; et videtur quod nec activa : quia

ut ait ibidem Philosophus, potentia activa

esl principium transmulationis in aliud in

quantum aliud, et ita requirit aliquid in

quod agat : Deus autem in agendo non re-

quirit materiam aut subjectum, imo totum

simul producere potest. Dicendum, quod

activae potentiae accidit quod requirat ma-

teriam in quam agat, in quantum est im-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!