18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AN FILIUS SIT PATRI .EQUALIS IN POTESTATE ET OMNIPOTENTIA 117

nipotentia seu potestas in tribus persouis

non solum sequalis sit, sed etiam numero

una, sicut et divinitatis plenitudo vera-

que deitas, quae omnem inferioritatem, in-

a?qualitatem et minorationem in divinis

excludit.

Arguitur tamen quod non. Primo, quoniam

Filius ex se nihil potest, quemadjoann.

v, modum ipsemet testatur : Non potest Fi-

19.

7Md.vm, 'ms a se facere quidquam; et alibi, A me

»• ipso facio nihil. Pater autem ex se omnia

potest. Quum ergo tam diversse proprieta-

tes potestatis conveniant Patri et Filio,

non videntur in potestate sequales, nec

Filius videtur esse omnipotens. — Secun-

do, in infinitum prseclarius est producere

personam seternam immensam verum-

que Deum, quam creaturam. Sed nec Filius

produxit aut producere potest filium verum

Deum, quod egit Pater; nec Spiritus

Sanctus personam aliquam increatam.

Sed hsec atque similia argumenta supra

distinctione nonadecima diffusius sunt in-

ducta atque soluta. Verumtamen breviter

ponenda est hic doctorum responsio.

Itaque Thomas hic scribit : Concedendum

est sine dubio, Filium Dei omnipotentem

esse sicut et Spiritum Sanctum,

juxta illud in Symbolo : Omnipotens Pater,

omnipotens Filius, omnipotens Spiritus

Sanctus. Ideo ad intellectum horum pensandum

quod Deus fertur omnipotens,

quoniam omnia potest, et quidquid est

aliquid vel ens, potest. Sed notandum,

quod relatio alio modo dicitur aliquid

quam alia entia. In aliis enim entibus

unumquodque dicitur esse dupliciter, vi-

delicet quantum ad suum esse, et quantum

ad rationem suse quidditatis : quemadmodum

sapientia secundum esse suum

ponit aliquid in subjecto, et secundum

suam rationem ponit quamdam naturam

in genere qualitatis. Porro relatio est ali-

quid secundum esse suum quod habet in

subjecto; sed secundum rationem suam

non habet quod sit aliquid, sed solum

quod ad aliquid referatur : ideo secundum

A rationem non ponit aliquid in subjecto.

Propter quod ait Boetius, quod relationes

nihil prsedicant de eo de quo dicuntur.

Hinc invenitur aliquid relatum in quo est

tantum ratio relationis, et non ponitur

aliquid ibi secundum rem : sicut quum

scibile refertur ad scientiam. Quod verum

est tam de relationibus quse de Deo di-

cuntur, quam de illis quse in creaturis

sunt, sed diversimode : quia relatio quse

in creatura est, habet aliud esse quam sit

esse sui subjecti : unde est aliquid aliud

B a suo subjecto. Verum in Deo nihil est

quod habeat aliud esse ab ipso : esse enim

sapientise Dei est ipsum esse divinum,nec

aliquid superadditum ei ; similiter esse

paternitatis. Unde relatio quantum ad esse

suum, secundum quem modum solum de-

betur ei quod aliquid ponat, est divina

essentia; sed secundum rationem suam,

per quam habet distinguere unam personam

ab alia, non debetur ei quod aliquid

dicat. Unde quamvis Pater habeat paterni-

tatem, quam Filius non habet, et paterni-

G tas sit aliquid, non tamen sequitur quod

Pater habeat essentiam ajiquam qua ca-

reat Filius. Si autem Pater haberet sa-

pientiam et non Filius, haberet aliquid

Pater quod non haberet Filius : quia sa-

pientia dicit aliquid in sapiente etiam secundum

suam rationem. Similiter dico,

quod quum generare in divinis sit relatio

qusedam, et sit aliquid, quamvis Pater

possit generare, non Filius, non sequitur

quod aliquid possit Pater quod non potest

Filius ; sed bene sequeretur, si Pater in-

D telligere posset, non Filius, quod Pater

aliquid posset quod non Filius. Sicut Pa-

ter est Pater, et esse Patrem est aliquid

esse, et tamen quum Filius non sit Pater,

nullum esse est Patris quod non sit Filii :

quoniam omne esse in divinis, est esse

essentise ; et similiter omne acl aliquid

est essentia vel secundum rationem esse,

aut secundum rationem attributorum.

Si autem objiciatur, quod potentia di-

citur secundnm virtutem ad operationem,

aliqua autem operatio ad omnipotentiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!