18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

unum principium, ita sit imago amborum

tanquam unius principii sui, quemadmodum

homo vocatur totius Trinitatis imago.

Secundo, quoniam non est major ratio cur

non valeant esse unius plures imagines,

quam quod uni sint plures similes et

sequales : nam quod uni sunt plures si-

miles et a?quales, est per distinctionem

relationum. — Hinc dicendum cum aliis,

quod quamvis diversitas rationis attributorum

non sufficiat ad distinctionem pro-

cessionum realem, sufficit tamen ad di-

Cf. t. xix, versas notiones earum, ut dictum est supra

p.493 cts.

(jjgtinctione decima tertia. Ideo quamvis

Spiritus Sanctus sua processione accipiat

divinam naturam, tamen quum sua pro-

cessio non sit per modum naturse, et per

consequens non dicatur Filius, sic Filius

ex ratione et modo suse processionis habet

quod sit imago, et in quantum procedit ut

Filius, quoniam Filius nominatur ex hoc

quod habet naturam Patris, et in quantum

procedit ut Verbum, nam verbum est qusedam

similitudo rei intellectae in intelle-

ctu. Spiritus Sanctus autem non habet hoc

ex ratione suae processionis, quia procedit

ut amor. Ideo sicut non dicitur Filius,

quamvis accipiat sua processione naturam

Patris ; ita nec imago, quamvis similitudinem

habeat cum Patre. Hgec Thomas in

Scripto.

Porro in prima parte Summse, qusestio-

art. 2. ne tricesima quinta : Doctores (inquit)

Graecorum communiter dicunt Spiritum

Sanctum esse imaginem Patris ac Filii,

sicut Filius imago est Patris. Doctores ve-

ro Latini soli Filio attribuunt nomen ima-

ginis, quia hoc non invenitur in Scriptura

canonica nisi de Filio, de quo fertur ad

Coioss. i, Colossenses, Qui est imago Dei invisibilis;

^Hebr i

3 e* ac* Hebrseos, Qui quum sit splendor gloriae

et figura substantiee ejus. Et causam

hujus quidam assignant, dicentes quia

imaginis non est imago, Fiiius autem ima-

go est. Sed hoc nihil est quando non itur

in infinitum. Hgec in Summa.

Verumtamen ratio illa quam Thomas in

Scripto redarguit, cur scilicet Spiritus San-

AN IMAGO CONYENIAT SOLI FILIO IN DIYINIS 277

A ctus non vocatur imago, non videtur penitus

refutanda, quia et aliqui magni eam

assignant.

Unde et Petrus : Ex

tribus (ait) causis

colligitur quare solus Filius dicatur imago

in divinis. Una, ex parte ejus a quo pro-

cedit : quia Filius procedit ab uno, Spiri-

tus Sanctus a duobus ; unum autem magis

repra?sentativum potest esse unius, quam

unum duorum, prsesertim in quantum

sunt duo. Secunda, ex parte modi procedendi

: quoniam Filius procedit per mo-

B dum naturee, Spiritus Sanctus per modum

voluntatis ; intentio autem naturse magis

de se tendit ad assimilationem, quam in-

tentio voluntatis. Tertia, ex ratione alterum

producendi : quia imago attenditur

maxime circa exteriorem habitudinem ;

Filius autem convenit cum Patre non solum

in interiori essentia, sed etiam in

habitudine principii ad aliam personam,

videlicet ad Spiritum Sanctum. Haec est

ratio Richardi de S. Victore. Haec Petrus.

Concordat Richardus, et addit quod ima-

C go communiter sumpta accipitur in divi-

nis vel solum essentialiter, scilicet pro

divina essentia, vel essentialiter et per-

sonaliter simul, videlicet pro unitate essentise

et trinitate personarum, ad quarum

imitationem facta est rationalis creatura.

Grseci autem, dicentes quod imago Filii

est Spiritus Sanctus, accipiunt imaginem

large pro omni re producta ab alio in si-

militudinem substantise. Sed positio Latinorum

est convenientior, quia Scripturis

conformior. Hsec Richardus.

D Prseterea ratio qua Thomas improbat

quod aliqui dicunt ideo Filium dici imaginem

Patris magis quam Spiritum San-

ctum, quoniam Filius convenit cum Patre

in notione, utpote in communi spiratione,

non videtur idonea. Allegat enim Augusti- p . 276D'.

num supra vicesima distinctione dicen-

tem, quod secundum relationem originis

non attenditur in divinis similitudo, gequa-

litas, dissimilitudo aut inaequalitas. Sed

Augustinus non dicit hoc ibi nec alibi, et

si alicubi ait hoc, non tamen 'ad istum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!