18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

510 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. — DIST. XL SUMMA

eorumdem. Sicut enim praedestinationis effectus illa gratia est qua in praesenti justi-

ficamur, atque ad recte vivendum et in bono perseverandum adjuvamur, et illa qua

in futuro beatificamur; ita reprobatio Dei, qua ab aeterno non eligendo quosdain

reprobavit, secundum duo consideratur :

quorum

alterum praescit et non praeparat,

scilicet iniquitatem ; alterum praescit et praeparat, scilicet aeternam poenam. — Unde

Aug.n>po- Augustinus ad Prosperum et Hilarium : Haec (inquit) regula inconcusse tenenda est

fib°vi'

C

n'V peccatores in peccatis praescitos esse, non praeparatos ;

pcenam autem esse praepara-

u.deDono tam. Praeparavit enim Deus, ut ait Augustinus in libro de Dono perseverantiae, in

?7,n.4i! praescientia sua quibus voluit bona sua ; et quibuscumque donat, procul dubio se

Lyra in donaturum esse praescivit. Praeparavit etiam Deus, ut ait Fulgentius, malis ignem

29. ' aeternum

: illis utique quos juste praeparavit ad luenda supplicia, nec tamen praepa-

ravit ad facienda peccata. Praeparavit enim Deus quod divina aequitas redderet, non

quod humana iniquitas admitteret. Non enim sicut praeparavit sanctos ad justitiam

percipiendam, sic praeparavit iniquos ad justitiam amittendam : quia pravitatis

praeparator nunquam fuit.

Sicut ergo praedestinatio Dei proprie est praescientia et praeparatio beneficiorum

Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur ; ita reprobatio Dei est

praescientia malitiae in quibusdam non finiendse, et praeparatio poenae non termi-

nandae. Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis

Aug.Epist. aeternae quodammodo effectus esse videtur obduratio. Nec obdurat Deus, ut ait

Augustinus ad Sixtum, impertiendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut

nec digni sunt. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur ;

potius

7?o,»..x,i8. ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. Unde Apostolus ait, Gujus vult

miseretur Deus, et quem vult indurat : misericordiam appellans praedestinationem,

et praecipue praedestinationis effectum, id est gratiae appositionem ; obdurationem

Aug. ad vero, gratiae privationem. Non enim, ut ait Augustinus ad Simplicianum, intelligen-

iib.i,qusest! dum est quod Deus ita induret quasi quemquam peccare cogat ; sed tamen qui-

busdam peccatoribus misericordiam justificationis suae non largitur : et ob hoc eos

indurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum

autem non miseretur, quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima et

ab humanis sensibus remotissima judicat : quam non aperit, sed miratur Apostolus,

/tom.xi.33. dicens : altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei

A omnium ; praedestinatio autem solum ra-

SUMMA tionalium et intellectualium creaturarum,

DISTINCTIONIS QUADRAGESIM^

videlicet angelorum et hominum, non om-

nium, sed electorum. Et primo describitur

hic ipsa praedestinatio ; deinde circa hoc

JAIVl actum est de scientia, sapientia et qusestio ponitur, an scilicet numerus eleprovidentia

Dei. Hic agitur de prsede- ctorum possit minui vel augeri, hoc est,

stinatione, quae est velut pars subjectiva an praedestinatus queat damnari, et prse-

providentiae. Providentia quippe Dei est scitus seu non prsedestinatus salvari : et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!