18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DIST. XLTII SUMMA I QILEST. I '. UTRUM

P0TENTIA DEI SIT INFINITA

ut duodecim legiones angelorum pugnarent contra illos qui Christum ceperunt.

Item in eodem : Gur apud quosdam non factae sunt virtutes, quaa si factae fuissent, Atig. Enchirid.

c. 95.

egissent illi homines pcenitentiam, et factse sunt apud eos qui non erant credituri ?

Tunc non latebit quod nunc latet. Nec utique injuste Deus noluit salvos fieri, quum

possent salvi esse si vellent. Tunc in clarissima sapientiae luce videbitur, quod

nunc piorum fides habet antequam manifesta cognitione videatur, quam certa et

immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei, quae multa possit et non velit, nihil

autem quod non possit velit. Idem in libro de Natura et gratia : Dominus Lazarum

suscitavit in corpore. Numquid dicendum est, Non potuit Judam suscitare

luraetgrat.

in n. 8.

mente ? Potuit quidem, sed noluit. His auctoritatibus aliisque multis aperte docetur,

quod Deus multa possit facere qua? non vult. — Quocl etiam ratione probari potest.

Non enim vult Deus omnes homines justificare, et tamen quis dubitat eum posse?

Joann. xi,

43.

Potest ergo Deus aliud facere quam facit : et tamen si aliud faceret, alius ipse

non esset. Et potest aliud velle quam vult : et tamen ejus voluntas nec alia nec

nova nec mutabilis aliquo modo potest esse. Quod etsi possit velle quod nunquam

voluit, non tamen noviter nec nova voluntate, sed sempiterna tantum voluntate

velle potest. Potest enim velle quod ab aaterno potest voluisse : habet enim poten-

tiam volendi et nunc et ab seterno, quod tamen nec modo vult, nec ab seterno voluit.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESUVLE TERTI/E

HIC

Magister opinionem narrat quorumdam

erroneam, qui dixerunt Deum

non posse facere nisi ea quse facit, nec

potuisse fecisse nisi quse fecit, nec posse

facere in futurum nisi quse facturus est,

nec posse omittere ea quse facit : et sic

miseri isti libertati ac dominationi, omni-

potentise quoque seu potius infinitse po-

tentise supergloriosissimi Dei, multipliciter

derogabant. Quorum motiva et persuasio-

nes ponuntur in littera ac solvuntur. Ale-

xander vero plenissime ponit ea, discutit,

solvit atque confutat.

QUiESTIO PRIMA

OUaeritur ergo hic primo, Utrum potentia

Dei sit infinita.

Videtur quod non. Primo, quia perfe-

A ctio rei dependet a suo fine, vel consistit

in fine suo : quum ergo Deus sit perfe-

ctus, videtur habere finem et esse finitus.

— Secundo, quia tertio Physicorum ha-

betur, quod infinitum est imperfectum, et

habet rationem partis atque materise : ergo

non convenit Deo. — Tertio, Deus plene

et perfecte comprehendit se ipsum : ergo

est sibi ipsi finitus : quoniam omne com-

prehensum, infra comprehendentis termi-

nos continetur ac clauditur. — Quarto,

finiti et infiniti non consistit proportio :

B sed omnis causa est suo effectui propor-

tionata. Quum ergo divina potentia sit

prima omnium causa, videtur suis effecti-

bus proportionata, non infinita.

Ad hoc respondet Albertus : Infinitum

multipliciter dicitur. Primo negative, pro

non finito : et ita si vis fiat in nomine,

Deus dici potest infinitus, id est non fini-

tus. Punctus quoque et queedam causata

dicuntur sic infinita : aliter tamen Deus

quam illa. Nam Deus dicitur infinitus tri-

G pliciter : quia nec intellectu finitur, nec

Id. de Na

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!