18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

QTLEST. IV : AN SPIRITUS SANCTUS EADEM PROCESSIONE HABEAT QUOD SIT DONUM, ETC.

dicitur Filius noster, aut Spiritus Sanctus A

noster, nec Pater noster secundum seternam

paternitatis relationem. Est igitur regula,

quod de his dicimus noster vel meus

seu tuus, qua? dicunt respectum ad nos secundum

habitudinem causalitatis vel cor-

relationis; et ad hoc nil facit donabilitas,

sed praefatus respectus. Ha?c Bonaventura.

QUiESTIO IV

ITLtimo quseritur, An Spiritus San-

J ctus eadem processione habeat

quod sit donum, et quod sit Deus

ac divina essentia.

Videtur quod non. Primo, quia quod

Spiritus Sanctus habet per processionem,

videtur secundum ordinem intelligendi se-

qui processionem. Essentia autem seu dei-

tas ordine naturae omnem processionem et

emanationem in divinis prsecedit. Ergo

Spiritus Sanctus sua processione non ha-

bet quod sit Deus atque divina essentia. G

— Secundo, persona in divinis procedens,

sua processione non habet nisi quod ei

formaliter convenit ex sua processione.

Sed Spiritui Sancto ex sua processione

non convenit formaliter quod sit Deus aut

divina essentia, sed solum quod est Spiri-

tus Sanctus : alioqui soli Spiritui Sanctd

conveniret esse Deum ac divinam essen-

tiam.

In oppositum est, quia per hoc Spiritus

Sanctus est Deus et divina essentia, per

quod deitatem veram essentiamque acce- D

pit divinam : sed nec deitatem nec essen-

tiam accepit nisi procedendo a Patre et

Filio. Ergo eadem processione habet atque

accepit quod est Spiritus Sanctus et amor

ac donum, Deus quoque et divina essen-

tia : er-go omnia ista eadem processione

accepit, et per illam conveniunt sibi.

Hsec qusestio idcirco movetur, quia in

textu ex verbis Augustini probatur atque

asseritur, quod sicut Filius nascendo acce-

B

pit a Patre non tantum ut sit Filius, sed

etiam ut sit divina essentia et Deus;sic

Spiritus Sanctus procedendo a Patre ac

Filio, accepit non tantum ut sit donum,

sed etiam ut sit Deus ac divina essentia.

Hinc Albertus hic movet hanc qusestionem,

an Filius nascendo accepit quod sit

Deus et divina essenlia.Videtur quod non:

quoniam quidquid Filius est nascendo,

hoc distinguit eum ab aliis divinis perso-

nis, pra-sertim a Patre gignente; sed esse

Deum ac divinam essentiam, non distin-

guit eum a Spiritu Sancto neque a Patre,

quum quadibet divina persona sit Deus et

increata essentia. — Ad quod respondet

Albertus : Quidam concedunt simpliciter,

quod Filius nascendo accepit et habet

quod sit Deus et divina essentia, sicut

Magister in littera dicit : quia in tali locu-

tione, ly nascendo non determinat nisi

suppositum, et est sensus : Filius, qui nascendo

est Filius, accepit quod sit Deus

et divina essentia. Et adclunt, quod gerundium

illud, nascenclo, potest dicere causam

respectu praedicati : et ita est falsa, quia

nativitas non attingit deitatem, ita quod

ipsa sit nata, ut patuit supra. Vel potest

notare concomitantiam, ut sit sensus, Fi-

lius dum natus est, habet quod sit Deus et

divinam essentiam habeat : sicque asse-

runt quod sit vera illa locutio. — Sed hoc

non videtur esse de intentione Magistri,

qui ait in littera, quod nativitas prsestet

essentiam Filio : quod videtur innuere

causam seu rationem. Ad quod dicendum,

quod responsio illa supplenda est : quia

quum gerundium dicat rationem principii

originalis, potest determinare compositionem

verbi ex parte subjecti tantum, ut

sit sensus : Filius nascendo, id est, qui

nascendo est Filius, accepit quod sit Deus

et divina substantia. Potest quoque deter-

minatio referri ad compositionem, desi-

gnando actum super prsedicatum transeuntem

: et ita est falsa; sequeretur enim

quod essentia esset aliquo modo nata. Si-

mili modo distinguenda est hsec : Spiritus

Sanctus procedendo accepit non solum ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!