18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Videtur quod non. Primo, quia intel-

lectuales creaturse, ut homo et angelus,

vocantur imago Dei. Sed Spiritus Sanctus

incomparabililer similior est Deo Patri

quam aliqua creatura : ergo incomparabiliter

pra? illis convenit ei esse imaginem

Dei. — Secundo, Spiritus Sanctus a?qualis

est Patri ac Filio propter eamdem magni-

tudinem quam habet cum illis. Ergo et

perfecte similis est eisdem propter eam-

dem sanctitatem, sequitatem et pietatem

cum ipsis : quemadmodum enim unum in

quantitate facit sequale, sic unum in qualitate

efficit simile. — Tertio, quoniam

Damascenus testatur quod Spiritus San-

ctus imago est Filii, sicut Filius imago est

Patris. — Quarto, Spiritus Sanctus procedit

per modum amoris : amor autem in

similitudine fundatur. Ergo similitudo con-

venit Spiritui Sancto ex natura et vi suae

processionis.

In oppositum sunt quse continentur in

littera.

Hic primo videndum est quid sit imago,

et qualiter intelligendse sunt definitiones

seu descriptiones ipsius ; et item quot mo-

dis dicatur, ac qualiter appropriatum seu

proprium sit nomen imaginis unigenito

Filio Dei.

Girca primum scribit hic Thomas :

AN 1MAG0 CONVENIAT SOLI FILIO IN DIVINIS 275

Ra-

tio imaginis in imitatione consistit. Dici-

tur enim imago quasi imitago. De ratione

autem imitationis sunt duo consideranda,

videlicet id in quo est imitatio, et ea quse

se imitantur seu quorum unum imitatur

aliud. Porro id in quo vel respectu cujus

est imitatio, est qualitas aliqua, seu forma

per modum qualitatis significata. Hinc de

ratione imaginis est similitudo. Nec hoc

sufficit, sed oportet quod sit adsequatio

aliqua in hujusmodi qualitate secundum

quantitatem aut proportionem : ut in ima-

gine parva est proportio partium ad invicem

sicut in re magna cujus parvum

illud exstat imago. Ideo ponitur adsequatio

in definitione imaginis, quum dicitur :

Imago est rei ad rem coaequandam indi-

A screta et unita similitudo. Exigilur quoque

quod qualitas illa sit expressum et

proximum signum naturee ac speciei ipsi-

us. Non enim dicimus quod qui imitatur

aliquem in albedine, sit imago illius, sed

qui imitatur alium in figura, quee est expressum

seu evidens et proximum signum

natura? specificse. Videmus enim diversarum

specierum in animalibus diversas es-

se figuras. Propter quod dixit Averroes :

Sicut res differunt figuris, ita et formis

suis specificis. — Ex parte etiam imitan-

B tium duo sunt consideranda, videlicet :

relatio sequalitatis seu similitudo quse fun-

datur in illo uno in quo se imitantur; et

ultra hoc, ordo : quia posterius factum ad

simililudinem alterius seu prioris, vocatur

imago; et prius illud ad cujus similitudinem

factum est, appellatur exemplar,

quamvis unum interdum abusive ponatur

pro alio. Idcirco Hilarius ad designandum

relationem ordinemque imitantium se, di-

xit, Imago est ejus rei ad quam imagina-

tur ; atque ad designandum id in quo est

G imitatio, addidit, Species indifferens. De-

finitio quoque imaginis quam sanctus po-

nit Hilarius, dicens, Imago est ejus rei ad

quam imaginatur, species indifferens, da-

tur per causam. Non enim species illa in

qua fit imitatio, est imago : imo

imago

causatur ex indifferentia speciei. Unde et

alii dicunt, Imago est rerum differentium

eadem qualitas. Qua? etiam descriptio da-

tur per causam, quia imago non est qualitas,

sed relatio in qualitate fundata. Nec

est circulatio, quum dicitur, Imago est

D ejus rei ad quam imaginatur; sed est ibi

circumlocutio exemplaris, et ponitur in

virtute dictionis unius.

Si autem objiciatur, quod creatura a

Deo distat ac deficit infinite, ergo non

habet cum Deo speciem indifferentem. Dicendum,

quod unumquodque quantum at-

tingit ad rationem indifferentiae, tantum

attingit ad rationem imaginis, et econtra :

invenitur autem gradus perfectionis imaginis.

Dicitur namque quandoque imago

alterius, id in quo invenitur aliquid si-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!