18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN CERTUS ET IMMUTABII.IS SIT NUMERUS PR^DESTINATORUM 521

tur gratia Dei, saltem finaliter. Deus ergo A non sint facta. Sed praedestinatio hujus

in se ipso prsedeterminavit quibus et quot praedestinati transiit in praeteritum, quia

daturus esset gratiam et usum ejus salu-

brem. Ipse quoque Albertus hic protesta-

tur, quod praedestinatio est causa gratiae

in libero arbitrio.

Durandus etiam ait hic : Infallibilitas

scientiae qua Deus scit numerum praede-

stinatorum, non est necessitas simplici-

ter, sed ex conditione, ut patet ex dictis

de praecognitione contingentium futuro-

rum. Hinc non est concedendum simpli-

citer, Praedestinatus salvabitur necessario,

sed sub conditione seu determinatione, in

quantum praedestinatus, hoc est in sensu

composito ; et est necessitas consequen-

tiae, non consequentis. — Si autem sic ar-

guatur : Quidquid Deus unquam potuit,

adhuc potest ; sed potuit non praedestinare

ab aeterno quos praedestinavit : ergo potest

eos nunc non praedestinare. Dicendum,

quod Deus nunquam potuit non praede-

stinare quem praedestinavit, aut praedesti-

nare quem non prsedestinavit, accipiendo

in sensu composito, hoc est pro eodem

tempore vel pro aliquo nunc : quorum

unum includit in re contradictionem, aliud

ponit in Deo mutationem. Accipiendo

autem divisim et de potestate absoluta,

Deus potest nunc praedestinare quem non

praedestinavit : quia hoc posse, solum

importat libertatem Dei respectu talis ob-

jecti. Per haec vero non tollitur certitudo

preedestinationis, quae ponitur in sensu

composito. Haec Durandus.

Contra cujus verbum quod ait, Sumen-

do divisim, Deus potest nunc praedestinare

quem non praedestinavit, potest sic objici:

Praedestinatio est actus in Deo immanens,

ut patuit supra. Sed impossibile est, esse

in Deo actum immanentem de novo.

Praeterea Scotus quaerit hic, utrum praedestinatus

possit damnari. Videtur quod

non, quia omne prseteritum est simplici-

ter necessarium. Unde sexto Ethicorum

ait Philosophus : Hoc solo privatur Deus,

ingenita facere quae facta sunt, id est,quod

non potest facere ut ea quae facta sunt,

praedestinavit istum ab aeterno : ergo est

simpliciter necessarium, nec potest Deus

non praedestinasse. — Praeterea, si po-

test praedestinatus damnari, hoc non est

nisi per actum suae propriae ac liberae

voluntatis : ergo per actum voluntatis

creatae posset impediri actus voluntatis

divinae.

Ad quaestionem hanc respondetur, quod

praedestinatio proprie sumpta dicit actum

B voluntatis divinae, videlicet ordinationem

electionis alicujus creaturae intellectualis

vel rationalis per voluntatem divinam ad

gratiam et gloriam, quamvis accipi possit

pro actione intellectus concomitante istam

electionem. Et sicut in generali dictum

est de libertate et contingentia voluntatis

divinae respectu quorumcumque objectorum

secundariorum specialium, ita dicendum

est respectu hujus objecti secundarii,

velle huic gratiam et gloriam. — Ex hoc

dico, quod propter illa quae praedicta sunt

C in alia quaestione, quod Deus contingenter

praedestinat illum quem praedestinat et

potest non praedestinare, non quod simul

possit ambo opposita, nec successive, sed

ambo divisim in instanti aeternitatis : sic

in proposito dico, quod iste qui est prae-

destinatus, potest damnari. Non enim pro-

pter praedestinationem est voluntas ejus

confirmata : ideo potest peccare et dam-

nari. Quantum vero ad logicam, proposi-

tio proposita per compositionem et divi-

sionem est distinguenda : atque in sensu

D composito falsum est praedestinatum pos-

se damnari. In sensu quoque divisionis,

sunt duae categoricae ; et in una enuntia-

tur de aliqua persona beatificabili esse

praedestinatum, et in alia posse damnari.

Et ambae sunt verae de eodem subjecto :

non ideo quod simul possint esse opposi-

ta, nec ideo quia unum possit succedere

alteri, quia in aeternitate est utrumque,

sed in quantum divina volitio conside-

ratur ut naturaliter prior transitu suo

super illud objectum quod est gratia seu

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!