18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

434 IN LIBRUM I SENTENTIARUM. DIST. XXXVII ; QU.EST. I

loca. Sapiontia quippe non est major cor- A

poraliter in majore, nec niinor in minore

ila est Deus in locis et rebus. — Denique

propositio ista, Deus nusquain est, non est

admittenda sine delerminatione. Negatio-

nes namque universaliores sunt affirmationibus

: idcirco per istam, Deus nusquam

est, non solum removenlur a Deo modi

quibus non convenit ei esse in loco, sed

etiam pnetactus modus quo esse in loco

convenit ei. Hinc cum determinatione dicendum

est, Deus nusquam est circumscriptive,

definitive, aut contentive; sicque B

intelligendum est quod ait Boetius, Deum

nusquam esse. — Amplius, vera est ista,

Deus est in se ipso : quoniam dicitur esse

Act. xvu, in se ipso, quia per se est, non indigens

aliquo. Unde secundum Augustinum ad

Dardanum,res dicitur esse ubi continetur.

Deus autem propria continetur seu subsi-

stit virtute. Idcirco quum dicitur esse in

se, non notatur habitudo ejus ad aliam

rem, sicut quum dicitur esse ubique. Et

quamvis ubique sit, non tamen sequitur

quod sit extra se, quoniam omnia intra C

ipsum sunt, et ipse universa excedit, am-

bit et continet. Haec Alexander : qui circa

ha?c queerit et alia multa, quae infra tan-

gentur.

Circa haec loquitur Thomas : Deus in

omnibus rebus essentialiter est, non tamen

ita quod rebus commisceatur ; sicut

in libro de Causis habetur : Causa prima

in omnibus est prseterquam eis commisce-

atur. Non enim est pars alicujus rei, nec

formale omnium esse. Movens namque et

motum, operans quoque et operatum,opor- D

tet simul esse,ut septimo Physicorum pro-

batur. Sed hoc diversimode corporalibus

et spiritualibus convenit. Ouia quum cor-

pus per suam essentiam certis terminis

quautilatis limilatam determinetur ad aliquem

situm, non potest esse quod corpus

movens et corpus motum sint in eodem

situ; sed sunt simul conlaclu : sicque cor-

pus movens, virtule sua immulat corpus

quod sibi immediate conjungitur, quod

eliam immutatum, potesl aliud immulare

usque ad aliquem terminum. Spiritualis

vero subslantia, cujus essentia omnino est

absoluta a quantitate et situ, ac per hoc a

loco, non est distincta loco aut situ ab eo

quod movet; sed ubi est ipsum quod movetur,

ibi et ipsum quod movet : quemadmodum

anima est in corpore, et sicut

virtus movens ccelum dicitur esse in dex-

tera orbis moti a se, a qua incipit motus,

ut dicitur septimo Physicorum. — Insuper

advertendum, quod esse cujuslibet rei et

esse cujuslibet partis ejus, est immediate

a Deo : quia secundum fidem non ponimus

quemquam creare, nisi Deum; creare

autem est dare esse. Illud quoque quod

dat esse, non potest cessare ab operatione

qua dat esse, quin res desinat esse : quia

ut asserit Avicenna, hsec est differentia

inter agens divinum et agens naturale,

quod agens naturale est causa motus tan-

tum, agens vero divinum est causa ipsius

esse. Ideo pra?ter ipsum alia qualibet cau-

sa efficiente remota, non removetur ejus

effectus. Hinc remolo sedificatore, non de-

sinit esse domus, sed ejus fieri ; remola

vero causa essendi, removetur totaliter es-

se rei, et ipsa corrumpitur. Unde secundum

Gregorium, omnia in nihil decide-

rent, nisi virtus Omnipotentis ea in esse

conservaret. Oportet ergo quod operatio

Dei qua dat esse, non sit intercisa, sed

continua. Propter quod Unigenitus Dei ait,

Joannis quinto : Pater meus usque modo joan n.i

operatur, et ego operor. — 17 -

Ex quibus

aperte colligitur, quod Deus est unicuique

rei intimus, sicut proprium esse rei est

intimum ei, quod nec incipere posset neque

durare, nisi per operationem Dei, per

quam operalori* suo conjungitur ut sit in *o P eri

eo. Hsec Thomas in Scripto.

In cujus verbis continentur qusedam ob-

scura. Primum est, quod ait esse cujuslibet

rei esse immediate a Deo. Quum enim

in eodem non sit plura esse substantialia,

videtur quod, verbi gratia, in generatione

ignis ab igne, et leonis a leone, substan-

liale esse ignis generati, sit immediate a

Deo : et sic ignis generans non influit esse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!