18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

544 IX LIBRUM I SENTENTIARDM. — DIST. XLI ; QU.EST. I

voluntatem, nullam aliain habet causam A ut el secundum illam quaecumque fiunt,

nisi ipsam, regulasque setemse justitiae,

quae sunt ipsa : et quoad hoc, nec in hoc

singulari praedestinato, nec in communi

de praedestinatis, ulla est causa vel ratio

praedestinationis omuino, imo nec alicujus

rei quae fit; nec in hoc est differentia in

pra?destinatione et in reprobatioue, aut in

quocumque alio actu. — Propler quod de

actu electionis, qui in praxlestinatione in-

cluditur, loquitur Auguslinus super illud

/•«.xxx,i6. Psalmi, In manibus tuis sortes mese : Sortes

(ut aestimo) dicit gratiam qua salva- B

mur. Nam ubi dicitur, Iste facit, iste non

facit : ibi merita considerantur ; est ele-

ctio, non sors. Quando vero Deus nulla

merita nostra invenit, sorte voluntatis suae

salvos nos fecit quoniam voluit, non quia

fuimus digni. Haec sors occulta in humano

est genere, veniens de occulta Dei volun-

itom.ixM. tate, apud quem non est iniquitas (non

Act.x,u. enim personas accipit); sed occulta illius

l --

justitia sors est. In alio quoque tractatu,

ullum

super hoc idem disseruit : Neque

video meritum quo de universitate gene- G

ris humani me elegisti ; etsi apud te est

justus et occultus ordo electionis meae,

ego tamen, quem hoc latet, ad curiam Do-

mini mei sorte perveni. Et super illud ad

CoJoss.i, Colossenses, Dignos nos fecit in partem

sortis Sanctorum in lumine : Omnia, in-

quit, per justitiam facit, quamvis oc-

cultam.

Si ergo occultam quaerimus causam prae-

destinationis in preedestinato, illam solum

quaerere debemus circa ipsam creaturam,

ut praetactae innuunt auctoritates, in quan- D

tum videlicet praedestinatio respicit creaturam

circa quam versatur, connotatque

effectum temporalem. Et idem dicendum

de aliis quibusque divinis actionibus, ut

suut, electio, praescientia, reprobatio, ob-

duratio, etc. Et dicendum, quod generali-

ter omnium ratio est non solum ex parte

voluntatis divinae, quae aeterna, necessaria

immutabilisque consistit, sed et ex parte

ejus quod habet fieri, quamvis necessa-

ria non sit, quoniam potuit non fuisse :

juste fiant, quantum est ex parte creatu-

rae, sive sint mala moris, sive sint mala

pcense, sive bona; et cum hoc, misericor-

diler ex parte Dei. Hinc super illud, Diligit Ps.xxxu,5.

misericordiam et judicium, asserit Augu-

stinus : Ne putetis quod ista a se valeant

in Deo separari aliquo modo. Neque enim

in misericordia amittit judicium, neque

in judicio misericordiam.

Sed misericordia aliler poni debet circa

impios et damnandos in operibus obsti-

nationis et reprobationis quoad mala cul-

pae, aliter circa bonos et salvandos in ope-

ribus electionis et praedestinationis. llla

enim, ex parte malorum, habent causam

condignam propter quam fiunt quantum

est ex parte subjecti, sine qua Dei justi-

tia illa fieri non exigeret, quamvis non

sit causa ex parte Dei quare ea agat.

Illa autem (utpote causa seu justitia) alia

est circa bonum primae gratiae, et alia

circa bonum gratiae ulterioris usque ad

gloriam consummatam. Nam post primam

gratiam gratum facientem, quodlibet gratiae

augmentum in praesenti et consumma-

tio ejus iri futuro, causam in nobis habet

meritoriam de condigno, videlicet opus

elicitum ex libero arbitrio in adjutorio

gratiae praecedentis ; prima autem gratia

gratum faciens non habet in nobis meri-

toriam causam, quoniam gratis data con-

donat peccata. Unde super illud, Justum ps . V u, n.

adjutorium meum a Domino, Augustinus

testatur : Duo sunt opera medicinae, unum

quo sanatur infirmitas,alterum quo sanitas

custoditur ; peccatori datur misericors ad-

jutorium, justo autem auxilium justum.

Verumtamen prima gratia habet in nobis

causam congrui, non propter quam, sed

sine qua non conferretur uni prima gra-

tia gratum faciens quae alteri denegatur,

quum apud Deum non sit personarum ac- Act.x,u.

ceptio, sed aequaliter omnibus favet, ut

super illud, In circuitu ejus tabernaculum Ps.xvn.12.

ejus, Augustinus fatetur. Unde ex parte

unius istorum respicitur aliquid sine quo

nullo modo esset alteri praeferendus, quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!