18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

mul :

UTRUM ANGELUS SIT IN LOCO DEFINITIVE 459

quia si pra?sens esset uni tantum, et A in omnibus, et unusquisque infra termi-

postea alteri, difficile valde esset assignare

quare magis prsesens esset isti quam al-

leri, quum nondum in aliquod agat illorum

; et quamvis in aliquid ageret, diffi-

cultas eadern remaneret,quia operatio non

facit agentis praesentiam, sed supponit. Et

rursus, si pra?sens esset uni sic quod non

alteri, jam loco videretur definiri : quod

ipsi negant. Iterum, si praesens esset uni,

non alteri, non posset illi pra?sens fieri

nisi per motum, vel ad alium modum :

dicere autem quod angelus per essentiam

suam moveatur, non est intelligibile bene.

Igitur juxta hanc viam, ponitur quod

angelus sit prsesens cuilibet corpori, antequam

illorum aliquod moveat. — Ha?c Du-

randus : qui huic ultima? opinioni magis

adha?ret sine temeraria assertione, et solum

scholastice causa exercitationis.

Denique, de primis duabus opinionibus

et earum motivis jam dictum est supra. —

Tertia vero opinio videtur esse de qua

jam in verbis Udalrici est tactum : quam

et irrationabilem esse fatetur, quamvis

Rabbi Moysi partim attribuatur.

Verum quarta ista opinio videtur pror-

sus inepta et fatua, et divinis Scripturis

contraria : quia secundum eam, angeli san-

cti nunquam de ccelo in terram descen-

derent, neque de terra in ccelum ascende-

/oan»i.i,5i. rent,quum tamen dicat Salvator : Videbitis

angelos Dei ascendentes et descendentes

super Filium hominis. Atque ad Moysen

Exod. Dominus dixit : Angelus meus pra?cedet

jxxu, 34.

te jm0 inimmera i)i]i a testimonia Scripturarum

huic imperito errori objici possent.

Nempe quod angeli sancti homines assidue

adeant et ab eis discedant vicissim

invisibiliter, interdum visibiliter in assum-

ptis corporibus, copiose docet Scriptura,

sanctique Patres concorditer protestantur.

Et ut sanctus ait Ambrosius, ex hoc os-

tenditur Spiritus Sanctus verus Deus, quod

omnem replet creaturam et ubique est

pra?sens. — Insuper juxta opinionem hanc

insensatam sequetur, quod singuli angeli

in singulis sint substantialiter, et omnes

nos essentia? alterius erit, et illabetur cuilibet

essentia? alterius : quod tamen Deo

proprium perhibetur, videlicet illabi rerum

essentiis. Quumque sint tam innu-

merabilia millia angelorum, in quolibet

angelo substantialiter per essentialem illapsum

erunt millia angelorum innumerabilia.

Post diem quoque judicii, quando

Salvator cum suis electis et Sanctis ascendet

in alta ccelorum usque in ccelum empyreum,

et ibi cum ipsis a?ternaliter in

B plena beatitudine habilabit, angeli sancti

secum non ascendent, sed manebunt (sic-

ut nunc sunt) ubique et omni creatura?

pra?sentes : erunt ergo etiam in inferno,

alias essent definitive in loco. Quumque

da?mones sint ex ordinibus angelorum pro-

lapsi, eadem ratio est de ipsis et angelis

sanctis quantum ad consistendum in lo-

co : sicque in quolibet angelo sancto sub-

stantialiter erunt da?mones universi, et

erunt ac sunt in ccelo empyreo, sicut et

angeli sancti, quia ubique sunt. — Alia

G quamplura huic fatuitati objici possent.

Cujus etiam motivum debilissimum ex-

stat, quum ait : Motus et omnis actio pra?-

supponit subjectum. Ad quod dico, quod

illo concesso, non oportet quod angelus

semper substantialiter pra?sens sit cunctis

corporibus qua? potest movere, imo nec

uni eorum : sed quando Deo jubente aut

se secundum Deum dictante, vult corpus

quodcumque movere vel circa inferiora

ministerium exhibere, mittitur a Deo ad

illud seu illa, vel descendit et accedit ac

D movet se illuc secundum modum quo ei

convenit motus, prout qua?stione dicetur

sequente.

Ha?c ergo opinio omni philosophica? ac

theologica? veritati contraria, non est tanquam

probabilis defendenda, sed penitus

respuenda.

Postremo JEgidius circa ha?c multa in-

ducit, et pene omnium positiones corrigit

et emendat. Primo, eorum qui dicunt angelum

esse in loco ratione sua? limitata?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!