18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

60 \S LIBRIM 1 SENTENTIARUM. DIST. XVII ; QU.EST. IX

Is. ux, 2 ; Isaiam prolalum esl : Iniquitates vestrae

Jer. v, 25.

Uoann. i

Jacob. iii,2,

Prov. xxiv,

16.

/06 xxvii, 6

18.

17.

Ibid. xiii

/6i(/. xiv

Ibid. 16.

/6wf.ix,20

re, el bonum gratiso impedire, sicut per

diviserunl inter Deum vestrum et vos, et

peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.

Similiter effectus peccati est, Deum

offendere eique displicere, mentem macu-

lare et hedere. Quamvis itaque ista solis

mortalibus vitiis plene et absolnte conve-

niunt, tamen et venialibus culpis aliquali-

ter competunt.

Propter quod multi sancti et illuminatissimi

viri, imo Sancti et perfecti, com-

muniter peccata sua venialia et quotidiana

quotidie cordialiter deplanxerunt, et in se

ipsis ea acriter castigarunt disciplinis, jejuniis,

ac aliis poenitentia? actibus : imo

et docuerunt hominem potius debere omnem

poenam et mortem subire, quam vel

semel venialiter peccare ; nec quemquam

debere veniale peccatum admittere ut per

hoc possit proximum suum a mortali vitio

praeservare. Hinc et Scriptura divina ve-

niales culpas frequenter appellat peccata

sine additamento, ut quum S. Joannes apostolus

ait : Si dixerimus quia peccatum

non habemus, nos ipsos seducimus ; Jacobus

quoque : In multis offendimus om-

nes ; et Salomon : Justus septies cadit.

Unde et sanctus Job, qui se a mortalibus

confidenter pronuntiavit immunem, di-

cendo, Neque enim reprehendit me cor

meum in omni vita mea ; itemque, Si ,ju-

dicatus fuero, scio quia justus inveniar :

nihilo minus de se ipso testatus est, allo-

quens Deum, Signasli quasi in sacculo

peccata mea; et rursus, Tu quidem gres-

sus meos dinumerasti, sed parce peccatis

meis; et denuo, Si justificare (inquit) me

voluero, os meum condemnabit me. Hinc

homines sancti a venialibus tanquam a

mortalibus cum omni diligentia cavent, et

ea quotidie deflent et puniunt. Deus quo-

que frequenter legitur quibusdam electis-

simis Sanctis quasi graviter indignatus,

iratus, offensus, et solitam consolationem

gratiosamque visitationem abstraxisse eisdem

pro minutissimis venialibus culpis :

sicut pro levi risu aut verbo inconsidera-

\ to. seu quod oculos in aliquem injecerunt,

prsesertim in divino Officio.

Hinc sanctus disseruit Augustinus : Hoc

facit sentina neglecta, quod fluctus ir-

ruens. Et ilerum : Nolite parvi pendere

venialia quia minima sunt, sed timete

quia plura sunt. Minutissima est arena, et

tamen si nimis in navim mittatur, depri-

mit et submergit. Hinc denuo contestatur:

Venialia si nimium multiplicentur, premunt

et opprimunt : nam et irrefrenata

venialium consuetudo mortalis est. Pro-

B pterea B. Ca?sarius pra?sul loquitur in sermone

: Sicut navis posteaquam pelagi flu-

ctus evaserit, si in portu sentinata non

fuerit, minutis guttis impletur ac mer-

gitur ; sic religiosus devictis mundi hu-

jus criminibus quasi periculosis fluctibus,

quum ad portum monasterii venerit, si ibi

subripientia et minuta peccata de anima?

sua? sentina exhaurire neglexerit, in ipso

monasterii portu naufragii crimen incur-

rit. Hinc denuo fassus est : Qui sola ca-

pitalia crimina cogitat, et contra ipsa tan-

C tum pugnare contendit, atque de parvis

peccatis vitandis parvam aut nullam solli-

citudinem gerit, non minus incurrit periculum

quam si majora committeret crimi-

na. Multa his consimilia scribit in homiliis

suis Eusebius Emisenus. Unde et sanctus

vir Climacus eos qui nunc profectui stu-

dent virtutum, nunc vero in venialia resolvuntur,

comparat cancris, qui modo

procedunt, jam retrocedunt. Hinc demum

devotissimus pater Bernardus : Nemo (inquit)

dicat : Non est magnum si in his

D parvis minimisque permaneam culpis ;

sufficit mihi si majora devitem peccata.

Ha?c est enim, carissimi, blasphemia in Matth.

Spiritum Sanctum, peccatum irremissibi- 32

le. Et hoc quidem a Sancto illo per hyperbolen

dictum est, ad insinuandum quam

necesse sit diligenter vitare venialia eum

qui cupit evadere peccata mortalia.

Ecce quam acriter sancli Patres contra

venialia peccata loquuntur, ita ut fatean-

tur per ea mentem incidere culpas mor-

tales, et per consequens caritatem cor-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!