18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXIV 171

F. Quid per duo, quum dicitur, duce personaz, vel, Pater et Filius duo sunt.

Similiter quum dicitur, Duo sunt Pater et Filius, non dualitatis quantitatem ibi

ponimus ; sed hoc significamus, quod non est tantum Pater, nec tantum Filius, sed

Pater et Filius, et hic non est ille; ita et de aliis hujusmodi. Ita etiam quum

dicimus, Pater et Filius sunt duse personae, hoc significamus, quod non tantum

Pater est persona, nec tantum Filius est persona, sed Pater est persona, et Filius

est persona, et haec non est illa.

G. Ex quo sensu dicitur in personis distinctio, vel personce distinctce.

Quum autem dicimus, Distinctae sunt personae, vel, Distinctio est in personis;

confusionem atque permixtionem excludimus, et hanc non esse illam significamus.

Quumque addimus, Distinctae sunt personae proprietatibus, sive, differentes pro-

prietatibus : aliam esse hanc personam et aliam illam suis proprietatibus significa-

mus; et quum dicimus, aliam et aliam, non diversitatem vel alienationem ibi

ponimus, sed confusionem Sabellianam excludimus.

H./ Quomodo ibi accipiatur discretio.

Ita etiam quum dicuntur discretae personae, vel quum dicitur discretio in

personis esse, eamdem intelligentiam facimus. Eodem enim modo ibi accipitur

distinctio, quo discretio. Et congrue dicitur ibi esse discretio vel distinctio, non

diversitas vel divisio sive separatio. Unde Ambrosius in primo libro de Trinitate : Ambr. de

... , . ,. , FideadGra-

Non est ipse Pater qui Filius, sed inter Patrem et P llmm expressa distinctio est. tian. iib. i,

I. Quomodo trinitas ibi accipiatur.

Quum vero dicitur, Deus trinus, vel quum dicitur, trinitas, id significari videtur

quod significatur quum dicitur, tres personae : ut sicut non potest dici, Pater est

tres personae, vel, Filius est tres personae ; ita non debeat dici, Pater est trinitas,

vel, Filius est trinitas.

K. Hoc videtur contrarium esse prcedictis.

Hic non est praetermittendum, quod quum supra dictum sit, Deum nec sin-

eularem nec multiplicem esse confitendum, idque Sanctorum auctoritatibus sit Md.Ety-

° x

confirmatum, in contrarium videtur sentire Isidorus, dicens : Distinguendum

mol. lib.vii,

est c. iv. Different.

lib. n,

inter trinitatem et unitatem. Est enim unitas simplex et singularis, trinitas veron. 3.

n. 10.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!