18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AN PROPRIETATES RELATlViE SINT RKALITER IPS.E PERSON.E, ETC. 359

tinuare ; alius fini, videlicet angulum ter-

minare. Sic in Deo est una simplex essen-

tia, cui non repugnat trina multiplicatio

quarum quaelibet est divina

personarum ;

essentia, et tamen sunt distinctse relatio-

nes earum, nec hsec relationum multipli-

citas facit compositionem in Deo. Cujuslibet

item persona? est proprius actus, quo

ab aliis distinguitur. Aliud hujus exemplum

in naturalibus ponit Anselmus, sci-

licet in aqua fontis,rivo ac lacu.— Insuper

quidam hic dicunt, quod ratio tripliciter

sumitur : primo, pro intentione sola ratio-

cinantis ; secundo, pro intentione partim

fundata in intellectu, partim in re, sicut

intentio universalis ; tertio, pro ratione

fundata totaliter in re, hoc est pro comparatione

rei ad rem. Atque hoc ultimo modo

differunt in divinis proprietas et essentia

ratione : quse ratio est in re, id est in per-

sona, eam determinando, non autem est in

essentia determinando eamdem. Dico ergo

quod ratio sic sumpta, est in re : aliter

non video quomodo proprietates differant

re. Et quamvis divina essentia sit ratio

illa, tamen non est per illam, id est modo

illius ; nec ratio illa convenit ei modo es-

sentise, quoniam modus essentise est ab-

solutus, modus rationis illius relativus :

persona vero est ratio illa et per illam.

Verumtamen quidam dicunt, quod secundo

modo rationem accipiendo, essentia est

proprietas. Non tamen ratio illa est Deus,

quamvis Deus habeat illam : siquidem

qusecumque ponuntur in Deo secundum

rem, sunt idem quod ipse, sed non qusecumque

ponuntur in eo secundum rationem

aut intentionem. Haec Petrus.

Concordat Richardus scriptis Thomae et

Petri in his, ac inter cetera addit : Quum

ita arguitur, Si activa spiratio est perso-

na, non est ratio cur magis dicatur esse

persona Patris quam Filii,nec videtur quod

una proprietas sit duae personee, ergo activa

spiratio non est persona; dico, quod

extendendo nomen proprietatis ad relationem,

falsum est quod una proprietas non

est duee persona? : spiratio enim activa est

A realiter idem quod Pater et Filius. Concedo

tamen quod proprietas in quantum

est persona, non est relatio : tamen res

eadem qua? est relatio, est persona, attamen

sub alia ratione, quia persona est

sub ratione qua in se subsistens, relatio

vero secundum quod ipsa persona refer-

tur ad aliam. Inconvenienter igitur dixit

Porretanus, proprietates non esse in per-

sonis, sed extra affixas, quoniam vere

sunt in personis, et realiter sunt ipsse

personse, et per comparationem ad termi-

B num vera? manent relationes. Hsec Ri-

chardus.

Prseterea Bonaventura hic refert quemadmodum

de ista materia tres fuerunt

opiniones : una Gilberti, dicentis quod

proprietates seu relationes non sunt per-

sonee nec in personis, sed affixae; alia Pra>

positivi, dicentis econverso, quod propri-

etates sint in personis, nec distinguantur

ab eis nisi in modo loquendi. Quse opinio- cf. dist.

nes improbatse sunt supra. Ideo est tertia xxv '' - p 207

positio, quam communiter tenent magi-

C stri, videlicet, quod proprietates sunt per-

sonae et sunt in personis, et tamen aliquo

modo differunt a personis. Relatio namque

ratione comparationis quam habet ad

subjectum seu suppositum, transit in sub-

stantiam in divinis : ideo vere preedicatur

de eo, ut Pater est paternitas. Ratione vero

comparationis quam habet ad objectum

seu terminum, verissime manet in divi-

nis, nec facit compositionem, sed distin-

ctionem : compositio enim attenditur per

comparationem proprietatis ad subjectum,

D distinctio respectu objecti. Quumque proprietas

differat a persona quantum ad modum

habendi se, idcirco personam vere

determinat et distinguit : hoc tamen non

tollit prgedicationem unius de alio, quoniam

modus ille non addit essentiam aliam.

Ha3C Bonaventura.

Ex quibus directe patet responsio ad

qusestionem qua quseritur, An proprietas

in divinis sit persona, de qua quidam spe-

cialem formant articulum ; et item ad

qusesitum hoc, An proprietates sint in per-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!