18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XXV 193

non rerum omnium causa sit. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantae

excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus. Sicut ergo

tres res dicuntur, et hae sunt una res; ita tres subsistentiae dicuntur, et hae sunt

una essentia. Ecce ostensum est quae sit intelligentia hujus nominis, persona, quum

dicimus tres personas.

I. Eoo quo sensu dicatur, Alia est persona Patris, alia Filii,

alia Spiritus Sancti.

Nunc inspiciamus utrum secundum eamdem rationem et causam dicatur, Alia

est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti. Quod utique sane intelligi potest,

ut sit sensus talis : Alia est subsistentia vel hypostasis Patris, alia subsistentia

Filii, alia subsistentia Spiritus Sancti ; et alia subsistentia Pater, alia Filius, alia

Spiritus Sanctus.

K. Quomodo ha^c intelligantur, Alius est Pater in persona,

alius Filius, alius Spiritus Sanctus.

Deinde quaeritur, utrum secundum eamdem rationem accipiatur, quum dicitur,

Alius est Pater in persona, alius in persona Filius, alius in persona Spiritus San-

ctus; sive, Alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, alius personaliter

Spiritus Sanctus. Ad quod dicimus, quia etsi possit eodem modo accipi, congruentius

tamen ex ratione dicti alia variatur intelligentia, ut hic personae nomine proprietas

personae intelligatur, ut sit sensus talis : Alius est in persona vel personaliter Pater,

id est, proprietate sua Pater alius est quam Filius, et Filius proprietate sua alius

quam Pater. Paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi

Filii, et hypostasis Filii filiali proprietate discernitur a Patre, et Spiritus Sanctus

ab utroque processibili proprietate distinguitur.

L. Quod secundum hunc modum etiam in prcedictis

locutionibus potest accipi.

Hoc etiam modo sane potest accipi persona in praemissis locutionibus, quum

dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, id est, alia est proprietas qua Pater est

Pater, alia qua Filius est Filius, alia qua Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus. Ita

etiam nomine personae quidam proprietates intelligere volunt, quum dicuntur tres

personae ; sed melius est ut subsistentias vel hypostases intelligamus, quum dicimus

tres personas.

Ex praedictis colligitur, quod nomen personae in Trinitate triplicem tenet ratio-

nem. Est enim ubi facit intelligentiam essentiae, et est ubi facit intelligentiam

hypostasis, et est ubi facit intelligentiam proprietatis.

t. 20. 13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!