18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QUALITER OMNIA SINT IN DEO IDEALITER ATQUE CAUSALITER, ET QUID SIT IDEA 395

si unitas cognitivam haberet potentiam A quod cognitivum quod sit similitudo ipsi-

per quam converteret se super se, co-

gnosceret numeros omnes. Sicque dicunt

esse in Deo, quoniam quum Deus habeat

virtutem omnium productivam et perfe-

cte cognoscat eamdem, noscit omnes suos

effectus. Quod et S. Dionysium sensisse

De Divin.

nom. c. vii.

affiriuant, quum dixit quod Deus non se-

cundum ideam sed secundum unam ex-

cellentise causam cuncta cognoscit. Ha?c

autem positio stare non valet. Primo, quoniam

Deus non cognoscit per collationem

deveniendi a principio ad principiatum,

sed intuitu simplici. Secundo, quia omne

cognoscens in quantum hujusmodi, simile

est cognoscibili : ergo habet similitudinem

ejus, vel ipsum est similitudo illius. Ter-

tio, quoniam omnis cognoscens idcirco

distincte producit, quia distincte cogno-

scit, non econverso : ergo ratio producendi

non est ratio cognoscendi. Quarto, quia

qiuedam cognoscit qua? ab ipso non sunt.

— Hinc est alia positio, secundum Sanctos

atque philosophos, quod Deus cognoscit

per ideas, et habet in se similitudines rerum,in

quibus non tantum ipse cognoscit,

sed etiam intuentes eum : quas similitu-

dines seu rationes nominat Augustinus

ideas et causas primordiales. Idea quippe

vocatur similitudo rei cognitse. Similitudo

autem dupliciter dicitur. Primo, secundum

convenientiam duorum in aliquo ter-

tio : et haec similitudo est secundum uni-

vocationem. Secundo, prout unum dicitur

similitudo alterius : qua? similitudo non

concernit convenientiam in quodam com-

muni, quoniam similitudo se ipsa est si-

milis, non tertio. Sicque creatura dicitur

similitudo Dei, vel econverso : et ita simi-

litudo est ratio cognoscendi, et appellatur

idea. Verumtamen aliter est in nobis, ali-

terque in Deo. In nobis namque ratio

cognoscendi est similitudo, et ipsum cognitum

est veritas : quia in nobis est simili-

tudo accepta a rebus et impressa, propter

hoc quod intellectus noster respectu co-

gniti est possibilis, et non actus purus :

idcirco oportet quod sit in actu per ali-

us. Porro in Deo est econverso, quoniam

ratio cognoscendi est veritas, et cognitum,

scilicet res creata, est similitudo veritatis.

Et quoniam ratio cognoscendi consistit

primo in ipsa veritate, ideo ratio cogno-

scendi in Deo summe est expressiva : et

quia quod maxime exprimit, perfectissime

assimilat cognitum cognitioni assimilatio-

ne convenienti; hinc verilas ex hoc quod

facit cognoscere, est similitudo expressiva

et idea. Sed econtrario est in nobis, quo-

B niam eo ipso quod est similitudo, facit

cognoscere.

Ex his solvuntur objecta. Deus enim

cognoscit, dirigit et regulat se per ideas,

non quasi per aliquid realiter distinctum

a sua essentia : imo sua essentia est veri-

tas prima, ratio summa, exemplar, species

et idea. Pluralitas quoque et distinctio

idearum non derogat simplicitati divina? :

quia attenditur penes causata et ideata,

nec ponit diversitatem in Deo, nec una

idea realiter est distincta ab alia. — Hsec

C Bonaventura.

Hinc Thomas :

Quemadmodum,

inquit,

formse artificiales habent duplex esse,

unum in actu secundum quod sunt in

materia, aliud in potentia secundum quod

sunt in mente artificis, non in passiva po-

tentia, sed activa ; sic formae naturales

habent dupliciter esse, ut dicit Commen-

tator undecimo Metaphysicse : unum

in

actu, secundum quod sunt in rebus ; aliud

in activa potentia, secundum quod sunt

in motoribus orbium, ut ipse ponit, et

D prsesertim in primo motore : loco cujus

dicamus, in Deo. Hinc philosophi communiter

dicunt, quod omnia sunt in mente

Dei, sicut artificiata in mente artificis.

Ideo formas rerum in Deo exsistentes vocamus

ideas, quse sunt sicut forma? opera-

tivae. Unde divinus Dionysius quinto ca-

pitulo de Divinis nominibus loquens de

ideis : Exemplaria, ait, dicimus substanti-

ficas exsistentium rationes in Deo unifor-

miter prseexsistentes, quas TheoJogia vocat

preedefinitiones, et divinas et bonas vo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!