18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

310 LIBER I SENTENTLARJJM. — DIST. XXXI

spiritus. Diversi sunt enim natura spiritus hominis et Spiritus Dei, sed inhaerendo fit

spiritus hominis unus spiritus cum Deo, quia particeps fit veritatis et beatitudinis

illius. Si ergo de his quaa diversae substantise sunt, recte dicitur quod sint unus

spiritus : quanto magis qui unius substantiae sunt, recte dicuntur unus Deus

* substan- esse ? Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem essentias *, et

unus Deus.

In quo et Ariana hasresis damnatur, quas Patrem et Filium et Spiritum San-

Aug.dcHre- ctum, ut ait Augustinus in libro de Haeresibus, non vult esse unius ejusdemque

substantise atque natura? (vel, ut expressius dicatur, essentiae, quse Grsece dicitur

o-jffitt), sed Filium esse creaturam ; necnon et Sabelliana, quse ut ait Augustinus in

n>id. xli. eodem libro, dicebat Christum eumdem ipsum et Patrem et Spiritum Sanctum esse,

ut esset trinitas nominum sine subsistentia personarum. Utramque pestem, ut ait

id. in jo- Augustinus super Joannem, elidit Yeritas, dicens : Ego et Pater unum sumus.

HfTn. 9

ac ' Utrumque

audi et adverte, et unum, et sumus; et a Gharybdi et a Scylla libera-

30°"""' x '

beris. Quod enim dixit, unum, liberat te ab Ario quod dixit, sumus, liberat te

a Sabellio. Si unum, ergo non diversum; si sumus, ergo Pater et Filius. Sumus

enim non diceret de uno, nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui

Au . g o . P dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas : qui et dicti sunt

Patripassiani, quia dicunt Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt, aliud Patrem

esse, aliud Filium, non unam substantiam, sed duas; Patrem majorem, Filium

minorem. Noli hoc dicere tu, Gatholice. In medio ergo naviga; utrumque periculo-

sum latus devita, et dic : Pater Pater est, et Filius Filius est ; alius Pater, alius

Filius, sed non aliud : imo hoc ipsum, quia unus Deus.

Ecce ostensum est, quare unitas in Patre esse dicatur, quum tres illi unum sint.

kotdla Hilarius in libro de Synodis : Minus forte expresse videtur de indiffe-

HHar.de renti similitudine Patris et Filii fides locuta esse, quum de Patre et Filio et

synodis, n.

spiritu Sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscujus-

que nominatorum substantiam et ordinem et gloriam, ut sint quidem per

ibiA.n.n. sitbstantiam tria, per consonantiam vero unum. Volens ergo congregata

sanctorum synodus impietatem eam perimere qum unitatem Patris et Filii

•eiuderei et Spiritus Sancti nominum numero illuderet* , ut non subsistente causa

uniuscujusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum

unionem, et Pater solus atque unus idem et ipse haberet et Spiritus Sancti

nomen et Filii : idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium perso-

nas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate

dissimilis essentia? separantes. Quod autem dictum est, ut sint quidem per

substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam :

quia connominato Spiritu, id est Paracleto, consonantim potius quam essen-

tia? per similitudinem substantiw praidicari convenit unitatem.

ibid. n. m. Item in eodem : Quum Deum Patrem confitemur, et Christum Dei Filium

prcedicamus, et inter hazc duum deorum sit irreligiosa confessio ; non pos-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!