18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

causee corrumpunt ; nec solum destruunt

habilitates ad actus morales virtutum mo-

ralium et infusarum atque contrarias ge-

nerant, verum etiam omnino divertunt ab

ultimo fine, et retrahunt a fine virtutum

moralium.

Hinc nec mortalia peccata nec venialia

per se attingunt habitum caritatis, nec

circa ipsum aliquid operantur. Sed per

peccata mortalia aliquid efficitur circa hominem

privative : quo facto, necessario

corrumpitur in homine caritas. Per A^enia-

lia vero peccata nihil efficitur circa hominem

quo in ipso caritas minuatur.

Idcirco dicendum, quod caritas a nulla

nostra operatione potest diminui. Pro cujus

intelligentia advertendum, quod caritas in

nobis est lumen spirituale in recta ordi-

natione nostra ad Deum convertentem nos

ad se, productum in nobis a Deo sicut a

luce suprema: sicut in oculo nostro est lumen

corporale in recta oppositione oculi

nostri secundum situm ad solem. Per peccatum

autein mortale constituit sibi homo

alium finem quam Deum,videlicet bonum

creatum caducum, in quo appetit impie

delectari quamvis deberet Deo carere. Sicque

avertit se ab ordinatione ad summam

lucem : per quod indignus efficitur con-

cesso sibi lumine supernaturali, videlicet

caritate, et dignus est ea privari, ita quod

Deus desinat eam conservare. Sicque Deo

non faciente, sed permittente, seu con-

servationem et influentiam subtrahente,

AN CARITAS MINUATUR 59

caritas cadit in nihilum. — Per veniale tur et in se ipsa et in suis motivis. Et ad

autem peccatum homo non divertit omni- hoc jam introductse sunt plurimse rationo

a fine ultimo, scilicet Deo, imo habi- D nes. Quamvis enim veniale peccatum ad

perfectam rationem peccati non pertin-

tualiter manet in ipso : ideo non meretur

ita privari caritatis prsesentia.

Sed numquid veniale aliquid agit in

prsejudicium caritatis ? Utique, quia fervorem

diminuit, imo et habilitatem in volun-

tate ex bonis actibus generatam. Nempe ad

actum dilectionis duo concurrunt, videli-

cet liberum arbitrium eliciens actum, et

caritas movens ipsum et ad agendum in-

clinans : quia secundum Augustinum, ca-

ritas ita se habet ad liberum arbitrium

A sicut sessor ad equum. Quum autem duo

ad eumdem actum concurrunt, potest ex

parte utriusque oriri actionis impedimen-

tum. Dico ergo quod veniale ponit impedimentum

actui caritatis ex parte liberi ar-

bitrii, ita quod debito seu decenti fervore

non fertur in bonum. Non autem ponit tale

iinpedimentum ex parte ipsius habitualis

caritatis, ipsam in aliquo diminuendo, cir-

ca quam nil agere potest. Minuit tamen in-

clinationem in finem quam caritas libero

arbitrio imprimit : sic quoque actionum

B fervorem remittit. Unde quamvis caritas

maneat integra, liberum tamen arbitrium

ad diligendum tepescit continue, et in

fine fere in tantum frigescit ac si caritate

careret : sicque pronum fit ad mortale, et

nisi auxilio adsislentis et inhserentis sibi

caritatis torporem et teporem excusserit,

mox in mortalem corruet culpam. Sic

etiam necessaria est elevatio caritatis contra

inclinationem fomitis semper quantum

in se est deorsum trahentis. Sic etenim

trahit deorsum, velut si alis volucris alli-

C gatus consistat lapillus deorsum assidue

trahens. Nec potest caritas in hac vita secundum

communem legem sic perfici, ut

inclinatio illa fomitis totaliter exstingua-

tur : unde nec sine peccato agi potest hsec

vita. — Heec Henricus.

Hsec positio quamvis (sicut nunc patuit)

a magnis et multis doctoribus teneatur,

quibusdam tamen irrationabilis esse vide-

gat, quia peccatum absolute loquendo, est

transgressio legis divinae atque coelestium

inobedientia prseceptorum, ut sanctus de-

finit Ambrosius (quod non convenit nisi

mortali peccato); attamen veniale peccatum

quantum participat de ratione pec-

cati, tantum quoque participat de proprie-

tatibus effectibusque peccati. Proprietates

autem et effectus peccati sunt, inter Deum

et rationalem creaturam dividere, elonga-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!