18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

UTRUM IN DEO SIT VOLUNTAS, ET QUID SIT DIVIN.E VOLUNTATIS OBJECTUM 605

nobilissimo modo sunt in Deo : idcirco

non habet appetitum. Quarta, quia volun-

tas diversificatur secundum volita. Quinta,

quoniam omne volens est duo. Non

enim. est volens, nisi nuntium ei fiat de

volito : nuntians autem et volens sunt

duo.

Sed contra istud objicitur, quia quod

habet in se liberum suse actionis principium,

volens est : natura quippe non ha-

bet in se liberum operationis suse prin-

cipium. Deus autem habet in se liberum

operationis suse principium. — Rursus, secundum

Philosophum, voluntarium est,

cujus principium est in se ipso consci-

ente singula in quibus est actus. Et hoc

maxime convenit Deo : quia universorum

distinctam habet scientiam. Omnium quo-

que quse facit, in ipso est principium :

non enim aliunde inducitur ad agendum,

nec ante se causam habet. — Amplius,

quse voluntate non fiunt, laudabilia non

sunt, quoniam libere non aguntur. Si ergo

Deus per voluntatem non operaretur, ope-

rationes ejus non essent laudabiles.

Sed ad hsec respondere, istaque concor-

dare, est facile : quoniam

Peripatetici illi

non intenderunt removere a Deo volun-

tatem immobilis complacentia? in bonis

habitis et possessis, nec etiam voluntatem

quee est liber animi motor, de qua dicere

soliti sumus : Si volo, ambulo ; si volo

hoc, facio. Voluntatem vero quse est appe-

titus boni non habiti, quo volens perfi-

ciatur, removerunt a Deo : et hoc ratio-

nabiliter, sicut prsetactse eorum rationes

prsetendunt. — Hsec idem ibidem.

His verbis Alberti objici potest, quod

Porphyrium vocat Peripateticum, quem

Augustinus in libro de Givitate Dei et ali-

bi ssepe, dicit fuisse Platonicum. Dicendum,

quod partim Peripateticus fuit. Unde

et in exordio Praedicabilium suorum, Ari-

stotelis meminit, ob cujus doctrinam cla-

rius capiendam, se libruni Prsedicabilium

compilare fatetur.

Insuper circa hsec scribit in Summa

sua, libro secundo, Udalricus : Amor est

A actus voluntatis. Ideo sicut in Deo est

amor, ita et voluntas. Estque voluntas Deo

conveniens non ratione generis sui, quod

est appetitus, sed ex propria ratione : quia

ex propria ratione dicit id quod est perfectionis

in intellectuali natura. Quum

enim omnis natura habeat proprium bonum,

quod amat atque desiderat desiderio

competenti suse naturse, intellectualis na-

tura ceteris omnibus imperfectior esset,

si vel bonum aliquod suse naturse conve-

niens non haberet, vel illud amore in-

B tellectuali, qui amor est voluntatis, non

amaret. Item, ex hoc patet quod Deus li-

bere ac voluntarie operatur, quia angelicam

naturam instituit, omnium rerum

generibus providentem per motus ccele-

stes, et specialiter hominum directivam.

— Denique quum Dei voluntas non sit

quid distinctum ab ejus essentia, constat

quod ei non convenit quod secundum Phi-

losophum, convenit omni voluntati crea-

tse, ut scilicet moveat mota ab appetibili :

quoniam ipsa substantialiter est summum

G bonum, et certum quod nihil moveat se

ipsum secundum idem, etc. Dicitur tamen

moveri a bonitate et amore ad causandum

res : quemadmodum S. Dionysius prote- De Divin.

statur, quod divinus amor non reliquit

Deum sine germine esse. Quod verum est

in quantum unumquodque istorum habet

in Deo propriam rationem. Sic enim bo-

nitas voluntatis sua benevolentia movet et

excitat ad communicandum aliis propriam

bonitatem. Amor quoque quo suam diligit

bonitatem, movet voluntatem ad ejusdem

D bonitatis multiplicationem. Similiter amor

quo diligit creaturas in ipso ab seterno

idealiter exsistentes, movet voluntatem ad

earum productionem et provisionem. Hsec

Udalricus.

Cujus verba partim aliter recitavi quam

ipse ponit. Nempe pro eo quod dixi, Sic

enim bonitas voluntatis sua benevolentia

movet et excitat ad communicandum aliis

propriam bonitatem ; ipse sic scribit : Sic

enim bonitas voluntatis seque non potest

esse sine beneficentia, per quam commu-

nom - cap IV '

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!