18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

LIBER I SENTENTIARUM. — DIST. XLV 601

I. Ubi voluntas Dei pro prcecepto et consilio accipiatur.

Pro praecepto Dei atque consilio potest accipi voluntas, ut ibi : Fiat voluntas Matth.\i,

tua sicut in coelo et in terra; et alibi : Qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis Md.xujo.

est, ipse frater meus et soror et mater est. Et contra hanc voluntatem multa fiunt.

Unde Augustinus in libro de Spiritu et littera : Infideles, inquit, contra voluntatem Aug.dcSpi-

t\ • j. . ± -r~, t i , ritu ct lilt.

Dei facmnt, quum ejus Evangeho non credunt. „. 58 .

K. Quod Deus non vult ab hominibus fieri omnia qua3 praicipit,

vel non fieri quw prohibet.

Etsi illa tria dicantur Dei voluntas ideo quia signa sunt divinae voluntatis, non

est tamen intelligendum, Deum omne illud fieri velle quod cuicumque praecepit, vel

non fieri quod prohibuit. Praecepit enim Abrahae immolare filium, nec tamen voluit; Gen.xxn,2.

nec ideo praecepit ut id fieret, sed ut Abrahae probaretur fides. Et in Evangelio

praecepit sanato ne cui diceret ; ille autem praedicavit ubique, intelligens Deum non Marc. i,

ideo prohibuisse quin vellet opus suum praedicari, sed ut daret formam homini '

laudem humanam declinandi.

L. De permissione et operatione, ubi dicantur Dei voluntas.

Permissio quoque Dei et operatio, voluntas Dei appellantur, qualiter accipit

fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel Aug.Enchi-

Augustinus in Enchiridio, dicens : Non

sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Nec dubitandum est, Deum facere bene, etiam "bidTc.ge.

sinendo fieri quaecumque fiunt male : non enim haec nisi justo judicio Dei sinit, et

profecto bonum est omne quod justum est. — Ecce hic manifeste habemus, Dei

voluntatem appellari ipsius operationem vel permissionem, quum dicit, non fieri

aliquid nisi Omnipotens fieri velit : ubi includit et bona et mala omnia quae fiunt.

Ideoque aperte distinguit, quomodo Deum velle dixerit, ne eadem ratione intelli-

geretur velle bona et mala, subdens : « vel sinendo ut fiat », hoc quantum ad mala

dicit; « vel ipse faciendo », hoc quantum ad bona. Mala enim sinit fieri, sed non

facit; bona vero ipse facit. Ideoque dixit eum velle, quia et volens mala sinit, et

volens bona operatur : et ob hoc, permissio et operatio voluntas Dei dicuntur.

M. Quinque supra sunt proposita, quae dicuntur secundum tropum; et ideo

distinguat lector ubique pro quo eorum accipiatur voluntas.

Quinque ergo supra posita sunt, quae dicuntur secundum tropum Dei voluntas,

quia signa sunt divinae voluntatis, quae una est et immutabilis, scilicet Dei bene-

placitum. Ideoque diligenter distinguat lector, ubi de voluntate Dei Scriptura

commemoratjuxta quem modum accipi oporteat, utrum scilicet pro beneplacito Dei,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!