18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

G5G IX LIBRUM I SEXTENTIARUM. DIST. XLVIII ; QU.EST. I

spondet ratio talis, non tendere in hoc,sed A Psalino, La?tabitur justus quum viderit p«.lvh,h

forsan in contrarinm, si habeat rationem

contrariam : sicnt secari propter sanila-

leni. est contrislabile secnndnin sensum,

neque secunduin se bonum est, sed tan-

tuin ex fine ; propter quod sola voluntas

deliberata eligit sectionem, quam volun-

tas naluralis appetitusque sensitivus ab-

horrent. — Similiter in proposito est dicendum.

Si enim apprehendalur aliquid

volitum esse a Deo, quod pra?cipue per

signum operalionis manifestatur, volnnlas

deliberata, qua? sequitur rationem prout

est apprehendens et conferens de hac bonitatis

ratione, tenetur illud velle, quam-

vis voluntas naturalis et appetilus sensi-

tivus refugiant ; et in refugiendo voluntati

divina? conformantur, in quantum tendunt

in.bonum secundum rationem apprehen-

sam, sicut in illo qui pie dolet de morte

parentum aut alicujus qui in Ecclesia uti-

lis fuit.

In talibus autem mot.us voluntatis de-

liberata? in iniquis omnino corruptus est,

quia de ordinatione divina multoties murmurant,impetum

sensualitatis et naturalis

voluntatis omnino sequentes. Porro in via-

toribus justis motus voluntatis deliberata?

permanet integer, sed imperfectus dupli-

citer : tum ex parte cognitionis, quia non

plene divinam voluntatem cognoscit ; tum

ex parte affectionis, quia ex motibus in-

ferioribus retardatur. Unde in talibus suf-

ficit non recalcitrare dispositioni divina?,

nec oportet intra se gaudium experiri de

eo quod secundum talem sit voluntatem : dicitur) Deus Pater voluit Christi passiosicut

et tertio Ethicorum ait Philosophus, D nem, ergo et actionem impiorum interfi-

quod sufficit forti de periculis mortis non cientium ipsum :cujus oppositum habetur

contristari. Et ha?c est conformitas via?, id

est conformatio voluntatis humana? cum

divina in vila hac. In Beatis vero mo-

tus volunlatis deliberata? est integer ac

perfectus, tum ex parle cognitionis, quoniam

voluntatem divinam plene cognoscunt;

tum ex parte affectionis, qua? om-

ni inferiori appetitui dominatur. Hinc

videndo quod Deus vult, quod volunt et

ipsi, gaudium experiuntur : de quo in

vindictam.

Si autem his objiciatur, quod divinum

volitum esl nobis sa?pe ignotum, ergo non

possumus nos ei conformare. — Item, dato

quod alicui sua reveletur futura damnatio,

adhuc non tenelur suam damnationem

velle : imo adhuc obligatur se ex caritate

diligere, et per consequens suam salutem

optare; et ita non tenetur velle quod scit

Deum velle. — Amplius, Christus cognovit

suam passionem a Deo volitam esse, et

B tamen aliquo modo noluit eam.

Dicendum ad primum, quod volitum

Dei voluntate antecedente, notum est no-

bis ex naturali inclinatione ad bona; vo-

litum autem Dei voluntate consequente,

innotescit nobis per revelationem aut ope-

rationem. — Ad secundum, quod casus

ille est quasi impossibilis, quoniam nulli

sua damnatio revelatur ; si tamen revelaretur,

posset intelligere quasi commi-

natorie dictum :

tenetur tamen velle vo-

luntate deliberata ordinem istum justitia?,

G quod si in peccato morlali decesserit,

damnabitur : quoniam Deus hoc vult, et

non damnationem per se, neque culpam.

— Ad tertium, quod Christus voluntate

rationis deliberata suam voluit passionem,

similiter benedictissima et glorio-

sissima ac devotissima virgo Maria, et

ceteri Sancti, quamvis naturalis voluntas

dissensit.

Sed denuo objici potest : Passio est

•effectus actionis. Ergo si (ut in littera

in textu. — Dicendum, quod passio Chri-

sti duplici subjacuit operationi, utpote :

actioni persecutorum, in quantum fuerat

afflictiva, et ita non fuit a Deo volita, sic-

ut nec actio illa; et item operationi vo-

luntatis anima? Christi, in quantum fuit

meritoria, sicque fuit placita Deo. Fre-

quenter quippe voluntas et ratio dividunt

qua? natura conjungit. — Ha?c Thomas in

Scripto.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!