18.06.2013 Views

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera ... - Boston College

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

QILEST. V I AN LICEAT IN DIVINIS CONTRARIA OPINARI DE NOTIONIBUS, ETC. 227

sona divina refertur ad duas, ut Pater ad

Filium et Spiritum Sanctum, non una re-

latione : quia sic Filius el Spiritus San-

ctus una relatione referrentur ad Patrem ;

sicque quum sola relatio in divinis mulli-

plicet Trinitatem, sequeretur quod Filius

et Spiritus Sanctus non essent duee perso-

na?. Nec potest dici, ut dixit Praepositivus,

quod sicut Deus uno modo se habet ad

creaturas, non econtrario; sic Pater una

relatione referatur ad Filium et Spiritum

Sanctum, quum tamen ipsi duabus relationibus

referantur ad Patrem : quia quum

ratio specifica relativi consistat in hoc,

quod ad aliud se habet, necesse est quod

duse relationes non sint distincta? secundum

speciem, si ex opposito una relatio

correspondeat eis. Alia enim est relatio

domini, et alia patris, secundum diversitatem

filiationis ac servitutis. Filius vero et

Spiritus Sanctus non secundum relationes

ejusdem rationis referuntur ad Patrem,

sicut cuncta creata secundum relationem

servitutis referuntur ad Deum : ideo non

est simile, prsesertim quum Deus non re- C rationem essentise et personee atque re-

feratur ad creaturam relatione reali. Hsec

Thomas in Summa.

Concordat Petrus, cujus scripta in prae-

inductis verbis Alexandri et Thomse sen-

tentialiter continentur. Sed et scripta Al-

berti et Udalrici his consonant.

Insuper Antisiodorensis hic scribit : De

notionibus multse sunt opiniones. Dicunt

enim Porretani, quod multo plures sunt

notiones quam quinque, et quod notiones

non sunt ipsse divinse personse. Alia est

opinio Preepositivi, quod non sunt notio-

nes nisi secundum modum loquendi. Ter-

tia opinio est communis, quod quinque

sunt notiones. Duas autem opiniones il-

las primas impugnat Antisiodorensis, sicut

jam supra ex aliis doctoribus sunt im-

pugnatse.

Bonaventura quoque concordat dictis

Alexandri et Thomse. Recitat tamen varias

aliorum opiniones, qualiter quidam dixe-

runt tres tantum consistere notiones, quoniam

tantum sunt tres personse quee inno-

A tescunt per eas. Sed melius dicuntur esse

quinque, quoniam eadem res per plura

potest cognosci, et ita ejusdem personse

possunt plures exsistere notiones. — Con-

cordant JEgidius, Richardus, Thomas de

Argentina, aliique communiter.

Ad primum igitur respondendum, quod

sicut divinae simplicitati non obviat per-

sonarum pluralitas,ita nec relationum nec

proprietatum nec notionum distinctio,prout

supra pro viribus est ostensum. — Ad

B secundum Antisiodorensis respondet, quod

ista est falsa, Deus est quinus, quoniam

non sunt quinque personae. Unde quum

dicitur, Deus est quinus, si hoc nomen,

Deus, teneatur pro essentia, sensus est :

divina essentia est communis quinque

personis, quod constat falsum. Si autem

sumatur pro Trinitate, aut una vel duabus

personis, semper est falsa : quia nec una

persona nec duse, nec Trinitas tota est

quinque personee. — Ad alia duo est una

responsio, quod scilicet propter diversam

lationum, proprietatum et notionum, id

accidit, quemadmodum et divina essentia

et persona realiter idem sunt ; et quum

non sit nisi una essentia, tamen sunt tres

personse.

QU^ESTIO V

QUinto quseritur, An sine periculo

infidelitatis liceat de notionibus,

relationibus proprietatibusque

in divinis contraria opinari

et diversa sentire.

Videtur quod non. Primo, quia secundum

Augustinum primo de Trinitate, nul-

libi periculosius erratur quam ubi de

summa Trinitate tractatur : ergo periculosissimum

est falsum aliquid de prsedi-

ctis in Deo sentire. — Secundo, quo veri-

tas supernaturalis, increata et summa est

sanctior atque preestantior, eo sceleratius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!